Hyperborea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Periplus vel charta Abrahae Ortelii, Amstelodami 1597: in superiore angulo dextro invenitur Hyper Borei et eorum terra occupat omnem polarem regionem.

Hyperborea (-ae, fem.) (Graece: Ὑπερβορέα, quod est "ultra boream terra"), est terra quam geographi Graeci antiqui sub septentrionibus iacere putabant. Incolae Hyperboreae erant Hyperborei (Ὑπερβόρε(ι)οι), qui deum Apollinem colebant. Quorum sedes, ut ex Ciceronis De natura deorum libris[1] intellegi potest, primo in Tracia sitas fuisse veteres geographi putabant.

Prima mentio Hyperboreae invenitur in Herodoti Historiis[2]. Etiam ut Herodotus, qui partem librorum suorum accepit a praecessoribus suis velut Hesiodo, Homero, Aristea, omnes veteres scriptores dicunt Getas fuisse illum populum Hyperboreorum. Pindaro, illi illustrissimo poetae Graeciae, persuasum erat[3]Apollinem[4], postquam una cum Neptuno moenia Troiae restruxit, revertisse in suum patriam in Histrum, in Hyperborea.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Litterae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 3,57
  2. 4,32-26
  3. Ol. 7,47
  4. http://revistahiperboreea.com/wp-content/uploads/2012/03/hiperboreea.pdf

Nexus externi[recensere | fontem recensere]