Marius Monti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Marius Monti
Mario Monti
Marius Monti
Marius Monti anno 2006
Natus 19 Martii 1943
Baretii


Marius Monti (Baretii die 19 Martii 1943 natus) est rerum oeconomicarum peritus Italicus. A mense Ianuario anni 1995 usque ad Martium 1999 et iterum a Septembri 1999 usque ad mensem Octobrem anni 2004 membrum Commissionis Europaeae fuit. Die 9 Novembris 2011 a Reipublicae Italicae praeside Georgio Napolitano senator in totam vitam creatus est. A die 16 Novembris 2011 usque ad diem 28 Aprilis 2013 primus minister Italicus fuit.

Marius Monti est etiam universitatis Mediolanensis privatae Luigi Bocconi, ubi in studia oeconomiae incubuerat et docuerat, ab anno 1994 praesidens.

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!