Marius Draghi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Marius Draghi inter lectionem magistralem apud Romae universitatem La Sapienza die 9 Novembris 2006

Marius Draghi (Romae natus die 3 Septembris 1947) est oeconomiae peritus et argentarius Italicus, qui ab anno 2005 Argentariam Italicam (Italiane Banca d'Italia) ducit. Anno 2011 praeses Argentariae Europaeae Centralis designatus est.

26 Iulii 2012 Londinii promisit omnia facere quae necessaria essent ad servandum Euronem. Gideon Rachman in Financial Times Marium comparavit cum Gaio Iulio Caesare qui olim tria verba clara dixisset quae sunt "veni vidi vici".[1] Nunc alius Romanus quidem Marius Draghi iterum tria verba clara professus est quae verba sunt Anglica whatever it takes sive Latine "quodcumque necessarium est".

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Gideon Rachman "Mario Draghi’s ‘whatever it takes’ may not be enough for the euro", Financial Times 7 Aprilis 2014

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!