Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Basilius II Bulgaroctonus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Basilius II Bulgaroctonus
Res apud Vicidata repertae:
Basilius II Bulgaroctonus: imago
Nativitas: 958; Constantinopolis mediaevalis
Obitus: 15 Decembris 1025; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Romanum Orientale

Officium

Officium: imperator Constantinopolitanus
Munus: Imperator

Consociatio

Religio: Ecclesia Orthodoxa

Familia

Genitores: Romanus II; Theophano
Familia: Macedonian dynasty

Basilius II Bulgaroctonus (Graece: Βασίλειος ὁ Βουλγαροκτόνος scil. "necator Bulgarorum"; natus circa annum 958; mortuus die 12 aut 15 Decembris 1025) fuit imperator Romanorum orientalium ab anno 976 usque ad 1025.

Basilius, inclutissimus imperialis Macedonicae stirpis, fuit filius Romani II et uxoris Theophaniae, qui imperium Byzantinum florescere fecit.

Basilius II cum fratre Constantino in nomismate quodam

Vita[recensere | fontem recensere]

Annis primis[recensere | fontem recensere]

Fontes de nativitate fide digni non sunt; constat Basilium filium primum Romani II fuisse a quo ex anno 960 collega institutus est. Mater eius Theophano, Romano mortuo, usque anno 963 cum eunucho Iosepho Bringas regebat. Quem mox generalis Nicephorus Phocas secutus est. Isti viro Theophano nupsit, qui tutor Basilii et Constantini fratris politicam fecit. Per pueritiam omnem Basilius sub umbra Nicephori et Ioannis Tzimiscis fuit. Post mortem Ioannis I Tzimiscis autem Bardas Scleros seditionem brevem excitavit. Anno 985 contigit, ut avunculus Basilius Lacapenus a rectione amoveretur. Officialiter Basilius cum Constantino fratre imperabat; frater aetate minore natus autem trossulus et homo irritus tempus in gaudiis variis terere maluit.

Basilio regente rebelliones novas fecerunt Bardas Scleros et Bardas Phocas iunior necnon latifundiarii (annis inter 987 et 998) qui timebant, ne privilegia desecarentur. Eodem tempore, anno 989, Vladimirus I Magnus Kioviensis baptizatus est, qui sororem Basilii Annam Porphyrogenitam in matrimonium ducens una cum subiectis omnibus fidem orthodoxam orientalem amplexus est. Pro hoc rex novus Christianus Basilium adiuvit auxilia Varegorum mittens.

Pugnae in Bulgaros et extentio territorialis in orientem[recensere | fontem recensere]

Ab anno 989 Basilii vires in interno ita corroborabantur, ut plus quam viginti annos contra Bulgaros pugnare posset. Bulgaros iam in adulescentia cognoverat et imperio Byzantino iterum atque iterum oppresso consilium de Bulgaris profligandis cepit. Postquam exercitus Byzantini strategiam mutavit, contra Bulgaros insidiatores contumaces victorias peperit. Post quindecim annos bellicosos in Pugna apud Clidium commissa Samuel (rex Bulgariae) victus est; militum autem vivorum milia quattuordecim elucificata sunt. Fertur Samuel suos caecatos videns amentia captus esse. Inde Basilius epitheton Bulgaroctoni portavit. Samuele rege mortuo cum successoribus Gabriele Radomir, Ioanne Vladislav et Prusiano II bella multa gessit. Anno 1018 caput Lycnidus (Ohrid) cum thesauro regio in manus Basilii venit; Maria vidua regis Ioannis Vladislav una cum infantibus Basilio tradita novae plagae imperio contributae sunt.

Bulgaria expuganta Ecclesia orthodoxa Bulgariae nova statuta recepit. Patriarcho expulso Basilius, qui autocephaliam numquam violavit, Archiepiscopatum Lycnidi totiusque Bulgariae erexit. Primus archiepiscopus Ioannes I Debranin Slavus fuit, cui Graecus Leo I Constantinopolitanus successit. Occidentalibus regionibus pacificatis limes orientalis diu neglectus firmandus erat. Impetus Fatimidorum mahometanorum ante Halapiam prohibiti sunt et in Armenia ita immiscebatur, ut post annum 1020 et Armenia pars imperio facta est. Quo autem neutralitas Armeniae omnibus tam pretiosa perdita est.

Imperium Byzantinum, ca. annum 1025

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Basilius aetate annorum LXVII in Palatio Magno Constantinopolitano mortuus est. Omnium imperatorum orientalium imperium eius maxime longaevum fuit. Constantinus VIII post mortem fratris triennium munere monarchi fungebatur.

Europae orientalis et occidentalis ca. annum 1000

Basilius ducator optimus privilegia nobilium familiarum refrenare nequivit; etiam occupationes civitatum in oriente sitarum infelices esse videbantur. Infantibus carens familiae suae potestatem transferre non potuit. Commodum magnum erat separatio bellorum temporalis, ne simul variis in aciebus pugnari deberet. Basilius, quod ad culturam et educationem spectat, vix ullum mentionis dignum fecit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Catherine Holmes: Basil II and the Governance of Empire, 976–1025. Oxford University Press, Oxoniae 2005, ISBN 0-19-927968-3.
  • Alexios G. Savvides, Benjamin Hendrickx (ed.): Encyclopaedic Prosopographical Lexicon of Byzantine History and Civilization. Tomus 2: Baanes–Eznik of Kolb. Brepols Publishers, Turnhout 2008, ISBN 978-2-503-52377-4, p. 53–57.
  • Paul Stephenson: The Legend of Basil the Bulgar-Slayer. Cambridge University Press, Cantabrigiae 2003, ISBN 0-521-81530-4.
  • Paul Meinrad Strässle: Krieg und Kriegführung in Byzanz. Die Kriege Kaiser Basileios’ II. gegen die Bulgaren (976-1019). Böhlau, Agrippinae 2006, ISBN 978-3-412-17405-7.

Fontes rerum gestarum Basilii II[recensere | fontem recensere]

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Imperatores Constantinopolitani
Device of the Palaiologos Dynasty.svg
379–395 Theodosius I • 395–408 Arcadius • 408–450 Theodosius II • 450–457 Marcianus • 457–474 Leo I • 474 Leo II • 474–491 Zeno • 475-476 Flavius Basiliscus • 491–518 Anastasius I • 518–527 Iustinus I  • 527–565 Iustinianus I • 565–578 Iustinus II • 578–582 Flavius Tiberius Constantinus • 582–602 Mauricius • 602–610 Phocas • 610–641 Heraclius • 641 Constantinus III • 641 Heraclius II Heraclonas • 641–668 Constans II • 668–685 Constantinus IV • 685–695 Iustinianus II • 695–698 Leontius • 698–705 Tiberius III • 705–711 Iustinianus II • 711–713 Philippicus • 713–715 Anastasius II • 715–717 Theodosius III • 717–741 Leo III Isaurianus • 741–775 Constantinus V • 775–780 Leo IV • 780–797 Constantinus VI • 797–802 Irene • 802–811 Nicephorus I • 811 Stauracius • 811–813 Michael I Rhangabus • 813–820 Leo V Armenius • 820–829 Michael II • 829–842 Theophilus • 842–867 Michael III • 866–886 Basilius I Macedonius • 886–912 Leo VI Sapiens • 912–913 Alexander • 913–959 Constantinus VII Porphyrogenitus • 919–944 Romanus I Lacapenus • 959–963 Romanus II • 963–969 Nicephorus II Phocas • 969–976 Ioannes I Tzimisces • 976–1025 Basilius II Bulgaroctonus • 1025-28 Constantinus VIII • 1028-34 Romanus III Argyrus • 1034-41 Michael IV Paphlagon • 1041-42 Michael V • 1042 Zoë • 1042 Theodora • 1042-55 Constantinus IX Monomachus • 1055-56 Theodora • 1056–57 Michael VI Stratioticus • 1057–59 Isaacius I Comnenus • 1059–67 Constantinus X Ducas • 1067–78 Michael VII Ducas • 1068–71 Romanus IV Diogenes • 1078–81 Nicephorus III Botaniates • 1081–1118 Alexius I Comnenus • 1118–43 Ioannes II Comnenus • 1143–80 Manuel I Comnenus • 1180–83 Alexius II Comnenus • 1182–85 Andronicus I Comnenus • 1185–95 Isaacius II Angelus • 1195–1203 Alexius III Angelus • 1203–04 • Alexius IV Angelus • 1204 Alexius V Ducas • 1204–1222 Theodorus I Lascares • 1222–1254 Ioannes III Ducas Batatzes • 1254–1258 Theodorus II Ducas Lascares • 1258–1261 Ioannes IV Ducas Lascares • 1261–1282 Michael VIII Palaeologus • 1282–1328 Andronicus II Palaeologus • 1328–1341 Andronicus III Palaeologus • 1341–1347 Ioannes V Palaeologus • 1347–1354 Ioannes VI Cantacuzenus • 1355–1376 Ioannes V Palaeologus • 1376–1379 Andronicus IV Palaeologus • 1379–1391 Ioannes V Palaeologus • 1390 Ioannes VII Palaeologus • 1391–1425 Manuel II Palaeologus • 1425–1448 Ioannes VIII Palaeologus • 1448–1453 Constantinus XI Palaeologus