Troilus
Troilus[1] (Graece Τρωΐλος) est persona legendaria cum fabula Belli Troiani coniuncta. Prima eius mentio nota in Iliade Homeri legitur, in carmine quod eruditi putant a vatibus saeculo nono a.C.n. exeunte aut octavo a.C.n. cantum fuisse.[2]
Troilus in mythologia Graeca est iuvenis princeps Troianus, unus ex filiis Priami regis (vel aliquando Apollinis) et Hecubae. Vaticinationes fatum Troili et Trioae coniungunt, quam ob rem Achilles ei insidiatus est. Sophocles fuit unus ex scriptoribus qui hanc fabulam narravit. Res artificibus illius temporis erat grata. Scriptores antiqui Troilum tractabant epitome filii mortui a parentibus lucti, qui praeterea habebatur exemplar iuvenilis pulchritudinis masculinae.
Troilus in versionibus fabulae Europae Occidentalis mediaevalibus et Renascentiae est minimus ex quinque Priami filiis legitimis ex Hecuba natis. Contra eius iuventutem, unus est ex principalibus belli ducibus Troianis; sic in Historia destructionis Troiae Guidonis de Columnis et in Troilo Alberti Stadensis. Proelio manibus Achillei moritur. Additamentum fabulae populo grato quod saeculo duodecimo ortum est dicit Troilum Cressidam amare incipere, cuius pater se Graecis tradidit. Cressida amorem Troilo spondet, sed mox Diomedem amare incipit, heroem Graecum, qui obses patri missus erat.
Chaucer et Shakesperius sunt inter auctores qui opera conficiebant ad fabulam Troili et Cressidae narrandam. Intra traditionem mediaevali, Troilus habebatur exemplar fidelis amatoris aulici et pagani virtuosi equitis. Simulac mos amoris aulici obsoleverat, eius fatum et sors minore misericordia habebantur. Auctores saeculis duodevicensimo et undevicensimo Troilum haud animadverterunt; Troilus autem saeculis vicensimo et vicensimo uno apparuit in fabulis Belli Troiani ab auctoribus qui elementa ex classica et mediaevali eius historiae versionibus elegerunt.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Andrew, M. 1989. The Fall of Troy in Sir Gawain and the Green Knight and Troilus and Criseyde. In The European Tragedy of Troilus, ed. P. Boitani, 75–93.
- Antonelli, R. 1989. The Birth of Criseyde: an exemplary triangle; 'Classical' Troilus and the question of love at the Anglo-Norman court. In The European Tragedy of Troilus, ed. P. Boitani, 21–48.
- Benson, C. D. 1980. The History of Troy in Middle English Literature. Woodbridge: D. S. Brewer.
- Benson, C. D. 1989. True Troilus and False Cresseid: the descent from tragedy. In The European Tragedy of Troilus, ed. P. Boitani,153–170.
- Boitani, P., ed. 1989. The European Tragedy of Troilus. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 019812970X.
- Burgess, J. S. 2001. The Tradition of the Trojan War in Homer and the Epic Cycle. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 080187890X.
- Carpenter, T. H. 1991. Art and Myth in Ancient Greece. Londinii: Thames and Hudson.
- Coghill, Nevill, ed. 1971. Introduction. In Troilus and Criseyde, xi–xxvi. Londinii: Penguin. ISBN 0140442391.
- Foakes, R. A., ed. 1987. Troilus and Cressida. The New Penguin Shakespeare. Londinii: Penguin. ISBN 0140707417.
- Frazer, R. M., conv. 1966. The Trojan War: the Chronicles of Dictys of Crete and Dares the Phrygian. Bloomington: Indiana University Press.
- Gantz, T. 1993. Early Greek Myth. Baltimorae: Johns Hopklins University Press. ISBN 0801853621).
- Gordon, R. K. 1934. The Story of Troilus. Londinii: J. M. Dent.
- Gordon, R. K. 1964. The Story of Troilus. Novi Eboraci: E. P. Dutton.
- Graves, Robert. 1955. The Greek Myths. ISBN 0140010270.
- Lewis, C. S. 1936. The Allegory of Love. Oxoniae: Clarendon Press.
- Lombardo, A. 1989. Fragments and Scraps: Shakespeare's Troilus and Cressida. In The European Tragedy of Troilus, ed. P. Boitani, 199–217. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 019812970X.
- Lyder, T. D. 2010. Chaucer's second Hector: the triumphs of Diomede and the possibility of epic in Troilus and Criseyde. Medium Aevum, 22 Martii.
- March, J. 1998. Dictionary of Classical Mythology. Londinii: Cassell. ISBN 0304346268.
- Natali, G. 1989. A Lyrical Version: Boccaccio's Filostrato. In The European Tragedy of Troilus, ed. P. Boitani, 49–73. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 019812970X.
- Novak, M. E., ed. 1984. The Works of John Dryden: Volume XIII Plays: All for Love; Oedipus; Troilus and Cressida. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 0520051246.
- Oates, Joyce Carol. 1966–1967. The Tragedy of Existence: Shakespeare's Troilus and Cressida.
- Palmer, K. (ed.) 1982, 1997. Troilus and Cressida. The Arden Shakespeare. Londinii: Thomas Nelson & Sons. ISBN 0174434790).
- Rufini, S. 1989. "To Make that Maxim Good": Dryden's Shakespeare. In The European Tragedy of Troilus, ed. P. Boitani, 243–280. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 019812970X.
- Sommer, H. O., ed. 1894. The Recuyell of the Historyes of Troye: written in French by Raoul Lefèvre; translated and printed by William Caxton (about A.D. 1474); the first English printed book, now faithfully reproduced, with a critical introduction, index and glossary and eight pages in photographic facsimile. Londinii: David Nutt.
- Sommerstein, A. H., D. Fitzpatrick, et T. Talby. 2007. Sophocles: Selected Fragmentary Plays. Oxoniae: Aris and Phillips. ISBN 0856687669.
- Torti, A. 1989. "From 'History' to 'Tragedy': The Story of Troilus and Criseyde in Lydgate's Troy Book and Henryson's Testament of Cresseid." In The European Tragedy of Troilus, ed. P. Boitani, 171–197. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 019812970X.
- Windeatt, B. 1989. Classical and Medieval Elements in Chaucer's Troilus. In The European Tragedy of Troilus, ed. P. Boitani, 111–131. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 019812970X.
- Woodford, S. 1993. The Trojan War in Ancient Art. Ithacae: Cornell University Press. ISBN 0715624687.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Troilum spectant. |