Gaius Iulius Hyginus
Gaius Iulius Hyginus fuit libertus Romae (circa 65 a.C.n. - 17) quem Augustus bibliothecae Palatinae praefecit.[1] Hyginus commentarios in Vergilium, opera de agricultura apibusque[2], multa alia scripsit, quorum nulla supersunt. Secundum Oxford Classical Dictionary, tertiam editionem, hic Hyginus non idem est ac Hyginus mythographus. Quibusdam enim latinitas mythographi indigna visa est quae ad aureum saeculum litterarum Latinarum pertineret. Non omnes tamen idem iudicant : nam Johannes Yvinus Boriaud in praefatione editionis[3] suae Latinae/Francogallicae Fabularum (1997) post criticam disputationem concludit, ex his quae hodie scimus, nihil obstare videri quin mythographus et bibliothecarius Augusti unus et idem homo esse potuerit.
Hic Hyginus grammaticam quoque in ludo docuit et familiariter cum poeta Ovidio (qui eius in Tristibus [4] meminit) et historico Clodio Licino vixit.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 303-311