Latinitas bona

Historia destructionis Troiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Iason cum Medea et Aeëte prandium sumit, e versione Francogallica manu scripta Historiae destructionis Troiae (Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 22553 f. 7r)

Historia destructionis Troiae est historia belli Troiani a Guidone de Columnis, scriptore Siciliano, Latine anno 1272 incepta, anno 1287 rapidissime confecta. Fons principalis narrationis fuit poëma Francogallicum Roman de Troie, a Benedicto de Sancta Maura conscriptum.

Galfridus Chaucer poëta Anglicus fabulas ex Historia destructionis Troiae et operibus Boccacii traxit, quas in carmine suo de Troilo et Cressida inseruit. Saeculis insequentibus multae translationes Historiae factae sunt Catalane, Anglice, Francogallice, Theodisce, Italiane, videlicet:

  • Històries troianes Catalane a Iacobo Conesa anno fere 1367 versae
  • Ioannes Lydgate, Troy Book, Anglice circa 1412–1420 scripta
  • The gest hystoriale of the destruction of Troy, Anglice
  • Iacobus Milet, La destruction de la Troye, Francogallice
  • Historia (...) o zburzeniu a zniszczeniu onego sławnego a znamienitego miastha y państwa trojańskiego, Polonice versa et Cracoviae, 1563 impressa
  • Historische, warhaffte und eigentliche Beschreibung von der alten Statt Troia, Theodisce versa, Basiliae, 1599 impressa
  • La storia della guerra di Troia, Italice versa, Neapoli, 1665 impressa

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones
  • 1475 : Hystoria destructionis Troie per iudicem Guidonem de Columpna Messanensem Textus apud Internet Archive
  • 1480 : Historia destructionis Troie per iudicem Guidonem de Columna Messanensem. Lovanii? Textus apud bibliothecam universitatis Dusseldorpensis
  • 1936 : Nathaniel Edward Griffin, ed., Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae. Cantabrigiae Massachusettensium: Medieval Academy of America Recensio interretialis
  • 1974 : Mary Elizabeth Meek, interpr., Historia destructionis Troiae: Guido delle Colonne. Bloomingtoniae: Indiana University Press (Anglice)
Eruditio
  • C. David Benson, The History of Troy in Middle English Literature: Guido delle Colonne's Historia Destructionis Troiae in Medieval England. Rowman & Littlefield, 1980. ISBN 0847662896
  • Hermann Dunger, Die Sage vom troianischen Kriege in den Bearbeitungen des Muttelalters und ihre antiken Quellen. Dresdae: Teubner, 1869 Textus apud Monacenses
  • Aristide Joly, Benoît de Sainte-More et le Roman de Troie (Lutetiae: Franck, 1870) pp. 470-520

Nexus externi[recensere | fontem recensere]