Fatum

Allegoria fati ab Alphonso Mucha picta
Fatum proprie ac stricto sensu est dictum, effatum, quo quippiam futurum monstratur, ut sunt oracula et responsa vatum, a fari. Translate, fatum, ut Cicero definit, est "ordo series causarum, cum causa causae nexa rem ex se gignit" (Graece εἱμαρμένη).[1] Ea est ex omni aeternitate fluens veritas sempiterna. Aliquando fatum dicitur voluntas et placitum deorum.
Quoniam antiqui fabulabantur Iovem effari fata et Parcis deabus tradere, quae suo quaeque tempore exsequenda curarent, ipse quoque Parcae Fata dictae sunt, ut Graece Μοῖραι.[2]
Nexus interni
- Determinismus
- Fons Urdae
- Fortuna
- Karma
- Mandatum caeli
- Necessitas
- Parcae
- Praedestinatio
- La forza del destino
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Cicero, De divinatione 1.125.
- ↑
Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "fatum".