Latinitas bona

Guido de Columnis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Guido de Columnis
Res apud Vicidata repertae:
Guido de Columnis: imago
Nativitas: 1210; Roma
Obitus: 1287; Italia

Officium

Officium: Iudex
Munus: Poëta, Iudex

Guido de Columnis vel de Columna, Italiane: Guido delle Colonne) fuit scriptor Sicilianus saeculi 13 p.C.n. et iudex, urbis Messanae nativus, Italice scribens. Dantes Alagherius (De vulgari eloquentia 2.5) citat carmen eius cuius initium est "Ancor che l'aigua per lo foco lassi". Alia quattuor carmina lyrica a Guidone scripta hodie servantur, quorum duo in libro manu scripto Vaticano Latino 3793, olim in bibliotheca Angeli Colocci comprehenso, hodie in Bibliotheca Apostolica Vaticana.

"Guido de Columna iudex Messanensis" auctor fuisse dicitur historiae belli Troiani cuius titulus est Historia destructionis Troiae, Latine oratione soluta inter annos 1272 et 1287 scriptae, fonte principali Roman de Troie a Benedicto de Sancta Maura composito. An sit idem atque poëta incertum manet.[1]

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide praesertim Dionisotti (1965); Calenda (2005)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones carminum
  • G. Contini, "Le rime di Guido delle Colonne" in Bollettino del Centro di Studi Filologici e Linguistici Siciliani vol. 2, 1954, pp. 178-200
Eruditio
  • Margherita Beretta Spampinato, "Delle Colonne, Guido" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1990)
  • Corrado Calenda, "Guido delle Colonne" in Federiciana (Romae:Treccani, 2005)
  • Raffele Chiàntera, Guido delle Colonne poeta e storico latino del sec. XIII e il problema della lingua nella nostra primitiva lirica d'arte. Neapoli: Le Monnier, 1965
  • C. Dionisotti, "Proposta per Guido giudice" in Rivista di cultura classica e medievale vol. 7 (1965) pp. 452-466
  • "Guido delle Colonne" in F. Scandone, Notizie biografiche di rimatori della scuola poetica siciliana con documenti (Neapoli, 1904) pp. 223-285
  • "Il giudice Guido delle Colonne di Messina" in F. Torraca, Studi su la lirica italiana del Duecento (Bononiae, 1902) pp. 379-468, etiam pp. 366-377

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Guido de Columnis apud Vicifontem (Italiane)
  • "Guido delle Colonne" apud ARLIMA