Terra Promissa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Israel

Tabula Israelis cum finibus hodiernis

Terra Promissa (Hebraice הארץ המובטחת, translit.: Ha'Aretz HaMuvtahat) est verbum, quod fontes Biblicos sequens ad terram a Deo (sive JHVH) Israelitis promissam datamque denotandam adhibetur. Promissio primo ad Abraham facta est (Gen 15,18-21), tum denuo ad filium eius Isaac, denique ad Iacobum (Gen 28,13), filium Isaac Abrahaeque nepotem.

Terra promissa distinguenda est a voce "Eretz Israel", quae primo in 1 Sam 13,19 invenitur, cum tribus Israel iam fuerunt in terra Canaan. Verbum etiam in libro Mormonis invenitur, ubi ad Americas refert.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!