Jump to content

Liber Mormonis

E Vicipaedia
Liber Mormonis.

Liber Mormonis est sacra scriptura Ecclesiae Iesu Christi Sanctorum in Novissimis Diebus, primum anno 1830 a Josepho Smith edita, sub titulo Liber Mormonis: narratio per manu Mormonis in tabulis scripta ex tabulis Nephi desumptis.

Hic liber est inter prima et notissima scripta propria huius ecclesiae et opus magni momenti in Mormonismo. Aliae sacrae scripturae euisdem ecclesiae sunt Biblia Sacra, Doctrina et Foedera, atque Pretiosissima Margarita.

De origine libri

[recensere | fontem recensere]

Secundum relationem Iosephi Smith narrationemque libri ipsius, Liber Mormonis, primitus a prophetis antiquis scripturā partim ignotā in tabulas aureis incisus, exaratus sit. Nam ultimus propheta qui partem libri scripserit, Moroni nomine, ipsas tabulas in terra quae nunc est Mancunium in Novo Eboraco(en)(d) sepeliverit; postea, anno 1827, Iosepho Smith in visione apparuerit, locum tabularum revelans ipsumque monens ut eas in linguam Anglicam transferret. Est tamen opinio quae suadet ipsum Smith, potius quam vetustum quoddam monumentum interpretantem, ex fontibus ac notionibus quae in suo saeculo undevicensimo circumiacentes erant, librum composuisse.

Libri singuli in Libro Mormonis comprehensi

[recensere | fontem recensere]
  • Liber I Nephi
  • Liber II Nephi
  • Liber Iacobi
  • Liber Enos
  • Liber Iarom
  • Liber Omni
  • Verba Mormonis
  • Liber Mosia
  • Liber Alma
  • Liber Helaman
  • Liber III Nephi
  • Liber IV Nephi
  • Liber Mormonis
  • Liber Aether
  • Liber Moroni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!