Mortuum mare,[1] vel Asphaltites (lacus),[2] (Hebraice ים המלח Jam haMelach 'mare salis'; Arabice البحر الميّت al-Bahr al-Mayyit 'mare mortuum' aut بحر لوط Bahr Lūt 'mare Lot') est lacus salsissimus, finitimus ab Palaestina et Israel et occidente et Iordania ad orientalem, cuius superficies et litora sunt 422 metra infra medium maris aequor,[3] ima elevatio in Terrae superficie in terra sicca.[4]
Mortuum mare 378 metra altum est, altissimum orbis terrarum lacus hypersalinus, atque unum ex mundi salsissimisaquae corporibus, 33.7 centesimas salinitatis habens. Solum Dzibuti, lacus Garabogazköl, et nonnulli McMurdo Dry Valleys, lacus hypersalini in Antarctica (sicut Don Juan Pond), altiorem salinitatem habent. Mortuum mare est 8.6-ter salsius quam oceanus.[5] Haec salinitas durum circumiectum creat, ubi animalia florere non possunt; unde nomen. Mortuum mare 67 chiliometra longum est et 18 chiliometra latum in latissimis locis. Patet per Magnam Iordani Fossam et Iordane alitur.