Porcellina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ars coquinaria Sinensis: porcellina assa in popina regionis Mong Kok Hongcongi inlata

Caro porcellina[1] e porcellis lacte pastis producitur. Caro porcina vel suilla ex animalibus maturioribus, caro aprina e varietate non domesticata eiusdem speciei provenit.

De porcellis in lege Salica, anno fere 511 Latine conscripta, sic constituitur: "Si quis porcellum lactantem furaverit, et ei fuerit adprobatum (chrane calcium hoc est) CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur." Chrane calcium, scilicet "porcellum lactantem", sunt verba inter antiquissima nobis cognita antiquae linguae Nederlandicae vel Francicae.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Caro porcellina": Theodorus Priscianus, De diaeta 6. "Glandulas porcellinas": Apicius sive De re coquinaria 4.3.3
  2. Ruth Schmidt-Wiegand, "Die Malbergischen Glossen, eine frühe Überlieferung germanischer Rechtsprache" in Heinrich Beck, ed., Germanische Rest- und Trümmersprachen (Berolini: Walter de Gruyter, 1989. ISBN 978-3-11-011948-0)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Gastronomia Novae Aureliae: Cochon de lait po'boy ("pastillum pauperculi porcellinum")
Eruditio
Praecepta
  • 1938 : "Porcelet" in Prosper Montagné, Larousse gastronomique (Lutetiae: Larousse, 1938) p. 850