Collegium Porcinae Nationale

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Collegium Porcinae Nationale[1] (Anglice National Pork Board), praesidio Monachopoli Iovae sito, est corpus quasi-administrationale (corporatio ab administratione tenta) administrationis Civitatum Foederatarum sub condicionibus Actus Promotionis, Investigationis, et Informationis Emptorum 1985 conditum, etiam Actus Porcinus appellatus,[2] qui pars Actus Securitatis Cibi 1985 re vera fuit. Collegium praestat data emptoribus praebita, investigationes industriae peractas, et porcinam ut cibus proscriptam, insignissime per programmate praeconiorum "Pork. The Other White Meat" ('Porcina: alia caro alba') appellato. Sustinentur opera collegi ab obligatorio programmate commoditatum dispunctarum pro agricolis pecorum et porcorum, quod requirit ut agricolae ad pecuniam collectam conferant quandocumque animal venditur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. [1] Pork Promotion, Research, and Consumer Information Act of 1985 (7 U.S.C.4801-4819).
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!