Universitas Serdicensis
Софийски университет | |
---|---|
Vulgo: Софийски университет | |
Condita | 1888 |
Forma | Publica |
Praeses | Anastasius Gerdjikov |
Discipuli | 21000 |
Locus | Serdica, Bulgaria |
Situs interretialis | http://www.uni-sofia.bg |
Universitas Serdicensis (Bulgarice: Софийски университет ) est universitas publica Bulgariae. Alma Mater Sancti Clementis Achridensis (Bulgarice: Софийски университет Св. Климент Охридски) Serdicae studiosorum milia XXV habet unde eam maximam tota in Bulgaria esse constat. Nominata est pro homine docto atque sancto Clemente Achridensi.
Historia[recensere | fontem recensere]
Universitas terrae omnis vetustissima Kalendis Octobribus 1888 condita est. Cui in principio una sectio historica-philologica fuit. Mox auterm mathematica, scientiae naturales et iura quoque instruebantur. Membrum est in Reti universitatum Balcanicarum, quod dicitur.[1]
Ei his diebus cathedrae XV sunt:
- Cathedra biologiae
- Cathedra chemiae
- Cathedra philologiarum classicarum modernarumque
- Cathedra oeconomiae administrativae
- Cathedra geologiae atque geographiae
- Cathedra historiae
- Cathedra diurnariorum artis
- Cathedra mathematicae atque informaticae
- Cathedra philosophiae
- Cathedra physicae
- Cathedra paedagogiae
- Cathedra paedagogiae scholarum elementarium
- Cathedra iurisprudentiae
- Cathedra linguarum Slavicarum
- Cathedra theologiae
In anniversario C anno 1988 celebrato in honorem universitatis istius mons quidam in Antarctica Sofia Mountains nominatus est. Ex anno 2016 est universitatis rector dominus Anastasius Gerdjikov.[2] In universitate etiam lingua Esperantica docebatur e.g. a Iuliano Modest.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Serdicensem spectant. |
Notae[recensere | fontem recensere]
![]() |
Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes! |