Vlad Voiculescu

E Vicipaedia
Wikidata Vlad Voiculescu
Res apud Vicidata repertae:
Vlad Voiculescu: imago
Vlad Voiculescu: imago
Nativitas: 6 Septembris 1983; Brănești
Patria: Romania

Vlad Voiculescu (natus anno 1983) est oeconomus, moderator atque vir publicus Dacoromanicus.

Munus[recensere | fontem recensere]

Voiculescu apud Universitatem Oeconomicam Vindobonensem oeconomiae studebat et deinde i.a. pro argentaria Austriaca operam dedit. Praeterea societatem internationalem „Reţeaua citostaticelor” condidit, quae medicamina contra cancrum gratuito aegrotis in Romania viventibus suppetit[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

In mense Decembri 2015 adlatus Ancae Dragu ministrae rerum fiscalium Romaniae factus est. Die 20 Maii 2016 novus minister valetudinis in consilio ministrorum Daciani Cioloş nominatus est. Successit hoc in munere Patricios Achimaş-Cadariu, qui propter crimina septisepticae dilutae die 9 Maii se a magistratu recesserat[2]. Die 4 Ianuarii 2017 cum toto consilio ministrorum se a magistratu abdicavit. Successor eius Florianus Bodog nominatus est[3].

Notae[recensere | fontem recensere]