Quantum redactiones paginae "Marcus Claudius Marcellus" differant

Jump to navigation Jump to search
No edit summary
 
== Cursus honorum ==
Claudius Marcellus anno [[222 a.C.n.|222]] una cum [[Gnaeus Cornelius Scipio Calvus|Gnaeo Cornelio Scipione Calvo]] primo consul electus est. Ambo consules eo anno [[Insubria|Insubres]] Gallos vicerunt et Marcellus ''spolia opima'' adeptus est - arma ducis hostium<ref>[[Polybius]] II 34; [[Titus Livius]], ''Ab urbe condita'', Epitoma XX; [[Propertius]] IV 10, 39–41.</ref>. Anno [[216 a.C.n.|216]] post cladem apud [[Proelium Cannense|Cannas]] acceptam [[praetor]] [[Hannibal]]em vinci posse primus docuit. Cum enim ad [[Nola]]m Hannibal accessisset, spe urbis per proditionem recipiendae, Marcellus instructa ante urbis portam acie cum eo conflixit, et [[Poeni|Poenos]] fudit. Pulsus Hannibal exercitum ad [[CaslilinumCasilinum]] parvam [[Campania]]e urbem duxit. Parvum erat in ea praesidium et tamen penuria frumenti efficiebat ut nimium hominum esse videretur. Hannibal primo cives verbis benignis ad portas aperiendas coepit allicere: deinde cum in fide Romana perstarent, moliri portas el claustra refringere parat. Tam ex urbe ingenti cum tumultu erumpunt cohortes duae intus instructae, stragemque Poenorum faciunt. Pudor Annibalemab incoepto avertit. Italique relicto circa Casilinum praesidio ne omissa res videretur, ipse in hiberna Capuam concessit, partemque majorem hiemis exercitum in tectis habuit.
 
Mitescente iam hieme, Hannibal Casilinum rediit, ubi obsidio continuata oppidanos ad ultimum inopiae adduxerat. Marcellum cupientem obsessis ferre auxilium Vulturnus amnis inflatus aquis tenebat; at Gracchus, qui cum equitatu Romano Casilino assidebat, farre ex agris undique convecto complura dolia implevit, deinde nuncium ad magistratum Casilinum misit, ut exciperet dolia quae amnis deferret. Insequenti nocte dolia medio missa amne defluxerunt. Aequaliter inter omnes frumentum divisum: id postero quoque die ac tertio factum est. Re detecta, Annibal, catena per medium flumen injecta, intercepit dolia. Tum nuces a Romanis sparsae, quae aqua defluente Casilinum deferebantur, et cratibus excipiebantur. Eo commeatu sociorum necessitas aliquandiu sublevata est.

Tabula navigationis