Quintus Fulvius M.f. Flaccus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Fulvius M.f. Flaccus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus circa annum 205 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Marcus Fulvius Q.f. Flaccus erat, qui anno 264 a.C.n. consulatum gesserat. Uxorem Sulpiciam duxit, "mulierem honestissimam"[1]. Quinti filii Lucius Manlius L.f. Acidinus Fulvianus et Quintus Fulvius Q.f. Flaccus anno 179 eodem anno consules fuerunt.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 237 primo consul electus est una cum Lucio Cornelio L.f. Lentulo Caudino et anno 224 secundum consulatum gessit, nunc cum Tito Manlio T.f. Torquato (II). His annis contra Gallos Cisalpinos bella gerebat et primus imperator Romanus Padanum flumen transiit[2]. Anno 231 censor erat et annis 215 et 214 praetor urbanus. Tertium consulatum anno 212 inter Secundum Bellum Punicum gessit. Tum Appius Claudius P.f. Pulcher collega fuit. Tum etiam magister equitum Gaii Claudii Ap.f. Centhonis dictatoris erat. Hoc anno Fulvius castra Carthaginiensium apud Beneventum expugnavit, Capuam obsedit, anno 210 imperio prorogato expugnavit atque acerrime in urbem consuluit[3]. Hoc anno etiam dictator ad comitias habendas erat. Deinde in Italia certavit et anno 209 quartum consulatum adeptus est. Anno 205 frustra contra consilium Publii Cornelii Scipionis sententiam tulit, qui bellum in Africam transferre voluit[4]. Eodem anno Fulvius verisimile mortuus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Valerius Maximus VIII 15,12; Gaius Plinius Secundus, Naturalis Historia", VII 120
  2. Polybius II 31,8
  3. Titus Livius, Ab urbe condita, XXIV 4 - 16
  4. Livius XXVIII 45, 2 - 7


Antecessores:
Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus et Publius Valerius Q.f. Falto
Consul
237 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio L.f. Lentulo Caudino
Successores:
Publius Cornelius L.f. Lentulus Caudinus et Gaius Licinius P.f. Varus
Antecessores:
Lucius Aemilius Q.f. Papus et Gaius Atilius M.f. Regulus
Consul
224 a.C.n.
cum
Tito Manlio T.f. Torquato II
Successores:
Gaius Flaminius C.f. et Publius Furius Sp.f. Philus
Antecessores:
Quintus Fabius Q.f. Maximus et Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus II
Consul
212 a.C.n.
cum
Appio Claudio P.f. Pulchre
Successores:
Publius Sulpicius Ser.f. Galba Maximus et Gnaeus Fulvius Cn.f. Centumalus Maximus
Antecessores:
Marcus Valerius P.f. Laevinus II et Marcus Claudius M.f. Marcellus IV
Consul
209 a.C.n.
cum
Quinto Fabio Q.f. Maximo Verrucoso V
Successores:
Marcus Claudius M.f. Marcellus V et Titus Quinctius L.f. Crispinus