Quintus Fabius Maximus

Quintus Fabius Maximus Verrucosus (a verruca in labris sita[1]) (c. 275 a.C.n.-203 a.C.n.), sive Cunctator (a prudentia in rebus militaribus quod initio probri causa ab obtrectatoribus dictum videtur[2]), sive Ovicula (a clementia ac velut tarditate morum) [3] cognominatus, fuit vir consularis tempore secundi belli Punici. Quinquiens consul (annis 233 a.C.n., 228, 215, 214, et 209), et bis fuit dictator. Secundo bello Punico una cum Marco Claudio Marcello alter e duobus ducibus Romanis fuit quibus Hannibalem in Italia vincentem coercere contigit. Cautior tamen et minus audax quam Marcellus erat Fabius: itaque Romani Fabium scutum Romae, Marcellum vero gladium appellare solebant[4]. Sic eum glorificabat poeta Ennius[5] ad cognomen Cunctator alludens:
- Unus homo nobis cunctando restituit rem[6].
- Non enim rumores ponebat ante salutem.
- Ergo postque magisque viri nunc gloria claret
De gente
[recensere | fontem recensere]Quintus Fabius Maximus Verrucosus, quomodo primo appellabatur, circa annum 275 a.C.n. (478 a.u.c.) natus est et membrum fuit unius e quinque gentibus maioribus, Fabiae scilicet gentis: itaque numerandus erat inter summam nobilitatem Romanae urbis.
Pater eius Quintus Fabius Q.f. Maximus Gurges, consul anni 265, avus[7] sive abavus[8] Quintus Fabius Maximus Rullianus fuit, et ipse consul quinquies. Filius eius Quintus Fabius Q.f. Maximus anno 213 consulatum gessit; cuius funebrem laudationem pater iam senex apud populum habuit et edidit[9], a Cicerone[10] sapientiae gratia laudatam.
De cursu honorum
[recensere | fontem recensere]Ante secundum bellum Punicum
[recensere | fontem recensere]De rebus ab illo bello primo Punico gestis nihil traditum est. Per inscriptionem antiquam "elogium Fabii" dictam[11] scimus tamen eum bis tribunum militum et bis quaestorem fuisse, deinde aedilem curulem electum. Primo consulatu functus est anno 233, quo anno de Liguribus triumphavit et dis ob victoriam gratias agens templum deo Honori dedicavit[12], dein censor fuit anno 230 cum Marco Sempronio Tuditano, anno 228 iterum consul. In augurum collegium adhuc puer, ut videtur, in locum patris intrasse videtur[13]. Auctores encyclopaediae Der Neue Pauly primam dictaturam dubitanter ad annum 221 referunt quam abdicasse ob soricis occentum dicebatur[14](certe in elogio bis dictator fuisse dicitur).
In rebus publicis acerbe Gaio Flaminio adversabatur plebeio homini et eius rogationibus, in primis anno 232 cum ille tribunus plebis fuit et agrum Gallicum dividit[15].
Secundo bello Punico
[recensere | fontem recensere]Utrum Quintus Fabius Maximus an Marcus Fabius Buteo dux legationis fuerit quae vere anni 218 Carthaginem mandatu senatus populique Romani de Sagunto Hannibali oppugnato missa Poenis iniunxit ut inter bellum et pacem quid vellent eligerent, inter rerum peritos disceptatur[16]. Certe de illa legatione Plutarchus in Fabii biographia silet.
Post consulem Gaium Flaminium occisum et eius exercitum ad lacum Trasumenum deletum anno 217 Romani de futuro anxii dictatorem 'rei gerendae causa' per populum designarunt et ad adversarium politicum Flaminii, Fabium Maximum decurrerunt. Simili modo populus et magistrum equitum designavit (quod omnino inusitatum fuerat: etenim more maiorum consul dictatorem et dictator magistrum equitum designare debebat): Marcum Minucium Rufum qui consul anno 221 a.C.n. fuerat[17]. Dictator factus Fabius 'a dis orsus' de neglectis religionis avitis caerimoniis in senatu primum rettulit, quam praecipuam causam cladis iudicabat. Et ipse ex praeceptis librorum Sibyllinorum tum se rogante consultorum templum Veneri Erycinae vovit. Simul pontifex maximus de vere sacro populum consulendum esse decrevit[18].
Fiducia Romanorum ita per religionem restituta necnon moenibus ceterisque munimentis firmatis, legionibus insuper duabus lectis dictator et magister equitum exercitum in Apuliam duxerunt ubi versabatur Hannibal defectiones sollicitans atque e praedatione victum exercitui quaerens. Nolebat Fabius cum tam callido hoste proelium in campis committere. Itaque iuga montium non relinquebat atque ita Hannibalem usque in Campaniam sequebatur. Sperabat enim paulatim attritum iri Poenorum vires quia in hostili regione nec novis subsidiis nec commmeatu refici poterant. Qua de causa plurimis Hannibalis provocationibus non respondebat. At milites qui agros sociorum sub oculis vastatos habebant nec succurrere eis iubebantur ignaviam ducis sui vituperare coeperunt eo magis quo et ipse Minucius Fabii strategiam denigrabat. Addidit invidiam quod Hannibal cum Campaniam vastaret solis Fabii agris diligenter pepercit[19]. Senatores quoque Fabio irati erant quod auctoritate sua postposita sponte cum hoste pactum pepigisset de permutandis redimendisque captivis ita ut Fabius vendito agro de suo captivos reliquos redimeret[20]. Quae omnia igitur Romae aegre ferentes tribuni plebis per populum legem tulerunt imperium Minucii Fabio aequantem[21]. E qua lege duo duces exercitum ex aequo inter se dividerunt. At Minucius prima hostes adoriendi occasione cupide adrepta in insidias ab Hannibale structas incidit atque Fabius auxilio venire coactus ei saluti fuit. Milites Fabium 'patrem' appellarunt et Minucius eius auctoritati sese summisit: re experta enim Fabi strategia potior probabatur[22].
Nihilominus senatus populusque Hannibalem celeriter et omnino vincere volebant. Gloriam Fabii maxime auxit clades anno proximo (216 a.C.n.) a consule Terentio Varrone eiusque ingenti exercitu apud Cannas accepta: tot milites enim amisit quot numquam antea Roma uno die amiserat. Et Fabius Terentii collegae Lucio Aemilio Paullo ante profectionem exercitus suasisse ut omni modo collegam ab intempestivo incepto refrenaret dicebatur. Ex illis eventis enata est legenda Cunctatoris et Livio iure suo scribere licuit: cum in Italia paulum interualli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabi fecisset.[23] In tanto discrimine Romani non iam homines in magistratibus ita alternabant ut ante bellum fecerant sed saepe eosdem eligebant quos optimos duces iudicabant. Ita Fabius Maximus et Claudius Marcellus consulatus et proconsulatus cumulare coeperunt. Nam eodem anno Fabius ad consulatum anni 215 a.C.n. complicato modo designatus est: nam cum alter e consulibus primum electis, Lucius Postumius Albinus, antequam magistratum iniret mortuus esset in eius locum suffectus erat Marcus Claudius Marcellus. Cuius electio tamen ab auguribus non rata est et in fine Quintus Fabius Maximus (qui unus ex auguribus erat) designatus est[24]. Praeterea pontifex factus[25] templum Veneris Erycinae quod anno 217 dictator voverat duumvir tum dedicavit.
Ita consul tertium anno 215 bellum in Campania gessit ubi tria oppidula cepit nec multum aliud effecit: prudentiae consiliis enim semper haerebat. Simul effecit ut anno 214 consulatum continuaret una cum Marco Claudio Marcello postquam comitia interrupit et consules a centuria praerogativa nominatos improbavit[26]. Fabius consul quartum et Marcellus consul tertium illo anno non multum effecerunt nisi quod Casilinum ceperunt. Fabius novis comitiis consularibus praefuit et operam dedit ut suus filius contra morem maiorum -continuerat enim ab anno 215 aedilitatem, praeturam, consulatum- consul ad annum 213 designaretur cuius legatus esse voluit.
Sequentibus annis Romae in senatu mansit ubi anno 211 negavit solvendam esse Capuae obsidionem tum cum Hannibal ad portas Urbis nuntiatus est. Ad quintum consulatum anno 210 ad 209 designatus est. Hoc anno prodentibus Brutiis Tarentum reciperare potuit et secundum triumphum celebravit. Multa crudelitate in incolas saeviit et Bruttios qui urbem tradiderant primos necare iussit[27]. Eodem anno a censoribus princeps senatus nuncupatus est.
Ultimis annis Scipioni (futuro Africano) bellum in Africam transportare volenti vehementer in senatu obviam isse dicebatur sive ob solitam prudentiam sive ex zelotypia e crescente gloria iunioris rivalis enata: certe senatus parvum exercitum et modicas pecunias Scipioni adsignavit qui privatim copias colligere debuit[28]. Ceterum duo viri politice ab invicem multum distabant: nam Fabius veterum Romanorum exemplum erat ab hellenismo alienorum et qui transmarinas expeditiones non probabant. Anno 204 iterum princeps senatus a novis censoribus nuncupabatur et anno 203 morbo obiit post filium et antequam Hannibal Zamae vinceretur[29].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plutarchus, Vita Fabii 1.4. De Viris Illustribus 43.1.
- ↑ Titus Livius XXII.15: (sciebat) etiam Romae infamem suam cunctationem esse, et rursus ibidem 23: cum in Italia paulum interualli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabi fecisset.
- ↑ Plutarchus I.4-5.
- ↑ Posidonius apud Plutarchum, Vita Marcelli 9.7 et Vita Fabii 19. Cf Marco Fucecchi, "The Shield and the Sword: Q. Fabius Maximus and M. Claudius Marcellus as Models of Heroism in Silius’ Pvnica" In: Brill's Companion to Silius Italicus: 219–239. [1]
- ↑ Libro nono Annalium. Cf Aeneis VI.845-6: tu Maximus ille es, // unus qui nobis cunctando restituis rem.
- ↑ Stanton GR. "Cunctando Restituit Rem: The Tradition about Fabius", Antichthon, 1971:49-56.[2]
- ↑ Titus Livius XXX.26
- ↑ Plutarchus I.3.
- ↑ Cyrielle Landrea, "Pères et fils de l’aristocratie durant la deuxième guerre punique : la mémoire familiale des défaites", Pallas, 2019: 289-306
- ↑ De Senectute 12. Plutarchus, Vita Fabii 1.9.
- ↑ CIL 11, 1828
- ↑ Cicero, De Natura deorum 2.61.
- ↑ Titus Livius XXX.26.7 qui per sexaginta duos annos auguratum exercuisse eum referebat. Vide etiam Der Neue Pauly et Ciceronem, Cato 11.
- ↑ Valerius Maximus I.1.5: occentus soricis auditus Fabio Maximo dictaturam C. Flaminio magisterium equitum deponendi causam praebuit.
- ↑ Polybius II.21.7. Cicero, Cato 11.
- ↑ Praecipui fontes antiqui: Titus Livius XXI.18. Polybius III.20.6 et 33.1-4. Silius Italicus I.676-694. Dio Cassius, Fragmentum 54.
- ↑ Polybius III.87.6-9. Titus Livius XXII.8. Plutarchus 3.4-4.1.
- ↑ Titus Livius XXII.9-10. Plutarchus 4.4-7.
- ↑ Titus Livius XXII.23,4. Plutarchus 7.4. Silius Italicus VII.260sqq. Valerius Maximus VII.3 ext. 8. Frontinus. Strategemata I.8,2.
- ↑ Titus Livius XXII.23.5. Plutarchus, Vita 7.5 et Comparatio 3.5. Dio Cassius fragmentum 56:15. Valerius Maximus III.8.2 et IV.8,1. De viris illustribus 43.7
- ↑ Polybius III.103.4: καὶ δὴ δύο δικτάτορες ἐγεγόνεισαν ἐπὶ τὰς αὐτὰς πράξεις, ὃ πρότερον οὐδέποτε συνεβεβήκει παρὰ Ῥωμαίοις = 'et fuerunt duo dictatores eiusdem rei causa creati quod antea numquam aciderat Romanis'.
- ↑ Polybius III.88.7-9 et 89-94 et 100-105. Titus Livius XXII.12-18, 23-24, 27-30. Plutarchus 5-13.
- ↑ XXII.23.
- ↑ Titus Livius XXIII.31.12-14.
- ↑ Titus Livius XXIII.21.7.
- ↑ Titus Livius XXIV 7.11-9.3.
- ↑ Elogium. Titus Livius XXVII.15-16. Plutarchus 21-22. Appianus Hannibalica 49. Zonaras IX 8. Polyaenus VIII.14.3. Silius Italicus XV 320sqq.
- ↑ Plutarchus 25-26. Titus Livius XXIX.19-20.
- ↑ Titus Livius XXX.26. Plutarchus 27.
Praecipui fontes antiqui
[recensere | fontem recensere]- Plutarchus, Vita Fabii Maximi
- Polybius, Historiae
- Titus Livius, tertia decas
- CIL 11, 1828
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Fridericus Münzer: Fabius 116. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band VI,2, Stuttgart 1909, Sp. 1814–1830. Hic legere potes
- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 30] F. Maximus Verrucosus, Q." in Der Neue Pauly vol. 4 (Stutgardiae: Metzler, 1998. ISBN 3-476-01474-6) col. 272–273.
- Jackie Elliott, "Ennius' 'Cunctator' and the History of a Gerund in the Roman Historiographical Tradition", The Classical Quarterly, 2009: 532-542
- Paul Erdkamp, "Polybius, Livy and the Fabian strategy", Ancient Society, 1992: 127-147
- Marco Fucecchi, "The Shield and the Sword: Q. Fabius Maximus and M. Claudius Marcellus as Models of Heroism in Silius’ Pvnica" In: Brill's Companion to Silius Italicus: 219–239. [3]
- Ninon Grangé, "De l’accélération à la temporisation. Fabius Cunctator ou la redéfinition de la prudence en temps de crise" in Éthique, politique, religions, 2020: 59-73
- Ilse Müller-Seidel, "Q. Fabius Maximus Cunctator und die Konsulwahlen der Jahre 215 und 214 v. Chr.: Ein Beitrag zur religiösen Situation Roms im zweiten punischen Krieg", Rheinisches Museum für Philologie, 1953: 241-281
- Marcia L. Patterson, "Rome's Choice of Magistrates during the Hannibalic War", Transactions and Proceedings of the American Philological Association, 1942: 319-340
- Matthew B. Roller, Models from the past in Roman culture : a world of exempla, Cambridge University Press, 2018: 163-196: "Fabius Cunctator : competing judgments and moral change" Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]- Vita Fabii, apud Plutarchum
Antecessores: Lucius Postumius A.f. Albinus et Spurius Carvilius Sp.f. Maximus (Ruga) |
Consul 233 a.C.n. cum Manio Pomponio M.f. Mathone |
Successores: Marcus Aemilius M.f. Lepidus et Marcus Publicius L.f. Malleolus |
Antecessores: Lucius Postumius A.f. Albinus II et Gnaeus Fulvius Cn.f. Centumalus |
Consul 228 a.C.n. cum Spurio Carvilio Sp.f. Maximo |
Successores: Publius Valerius L.f. Flaccus et Marcus Atilius M.f. Regulus |
Antecessores: Lucius Aemilius M.f. Paulus II et Gaius Terentius C.f. Varro |
Consul 215 a.C.n. cum Tiberio Sempronio Ti.f. Graccho |
Successores: Quintus Fabius Q.f. Maximus Verrucosus IV et Marcus Claudius Marcellus III |
Antecessores: Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus et Lucius Postumius A.f. Albinus III |
Consul 214 a.C.n. cum Marco Claudio Marcello III |
Successores: Quintus Fabius Q.f. Maximus et Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus II |
Antecessores: Marcus Valerius P.f. Laevinus II et Marcus Claudius Marcellus IV |
Consul 209 a.C.n. cum Quinto Fulvio M.f. Flacco IV |
Successores: Marcus Claudius Marcellus V et Titus Quinctius L.f. Crispinus |