Lucius Postumius A.f. Albinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Postumius A.f. Albinus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 216 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Aulus Postumius A.f. Albinus, consul anni 242 a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse Lucius Postumius primo anno 234 consul electus est, una cum Spurio Carvilio Sp.f. Maximo. Hoc anno contra Liguros pugnavit. Anno 229 iterum consulatum gessit. Eo anno Gnaeus Fulvius Cn.f. Centumalus collega eius fuit. Tum Postumius milites in Primum Bellum Illyricum duxit. In Illyria hiemavit et pacem signavit[1]. Anno 233 vel 228 primo anno 216 iterum praetor electus est. Hoc anno tempore - Proelio Cannensi facto a Boiis insidiis necatus est. Nescimus, an re vera in annum 215 consul III electus est, ut annales rettulerunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polybius II 11-12


Antecessores:
Titus Manlius T.f. Torquatus et Gaius Atilius A.f. Bulbus II
Consul
234 a.C.n.
cum
Spurio Carvilio Sp.f. Maximo (Ruga)
Successores:
Q. Fabius Q.f. Maximus Verrucosus et Manius Pomponius M.f. Matho
Antecessores:
Marcus Aemilius L.f. Barbula et Marcus Iunius D.f. Pera
Consul
229 a.C.n.
cum
Gnaeo Fulvio Cn.f. Centumalo
Successores:
Spurius Carvilius Sp.f. Maximus II et Q. Fabius Q.f. Maximus Verrucosus II
Antecessores:
Lucius Aemilius M.f. Paulus II et Gaius Terentius C.f. Varro
Consul
215 a.C.n. (designatus)
cum
Tiberio Sempronio Ti.f. Graccho
Successores:
Quintus Fabius Q.f. Maximus Verrucosus IV et Marcus Claudius M.f. Marcellus III