Marcus Valerius P.f. Laevinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Valerius P.f. Laevinus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 200 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Habuit tres filios, quorum unus Gaius Valerius M.f. Laevinus anno 176 consul suffectus est, alter Marcus Valerius Laevinus anno 182 praetor erat, tertius Publius Valerius Laevinus nominabatur. Anno 200 a.C.n. fratres tres ludos funebres pro patre habebant[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 229 a.C.n. Laevinus aedilis curulis erat, anno 227 primus praetor provinciam novam Siciliam administrabat. Anno 220 una cum Quinto Mucio P.f. Scaevola primo consul electus est. Sed consules aut magistratum non inierunt aut ab honore se recesserunt. In eius locum Lucius Veturius L.f. Philo et Gaius Lutatius Catulus electi sunt. Anno 215 praetor peregrinus in Apulia militibus Romanis praefuit[2]. Contra Philippum V Macedonum regem, novum socium Hannibalis anno 214 classem duxit et Tarentum munivit[3]. Trans Mare Hadrianticum vectus oppida Oricum et Apolloniam expugnavit[4]. Anno 211 foedus cum Aetolis signavit[5] atque inter alia Zakynthum cepit[6]. Tum consul electus Romam rediit[7]. Consul II in Siciliam profectus et oppidum Acragam expugnavit atque insulam frumento divitem pro Imperio Romano munivit[8]. Annis 208 - 206 in Sicilia praeter praetorem pro consule agriculturae consuluit et interdem navibus Aricam aggrediebatur[9]. Contra foedus anno 203 cum Carthagine a Publio Cornelio Scipione acto sententiam tulit[10]. Bellum Secundum contra Philippum V regem Macedonum non iam vidit, anno 200 mortuus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXXI 50,4
  2. Titus Livius, op.cit. XXIII 24,4; 30,18
  3. Titus Livius, op.cit., XXIV 20,9-16
  4. Titus Livius, op.cit., XXIV 40
  5. Titus Livius, op.cit. XXVI 24,1-14
  6. Titus lLivius, op.cit., XXVI 24,15; Polybius IX 39,2
  7. Titus Livius, op.cit., XXVI 26,4
  8. Polybius IX 27,11; Titus Livius, op.cit., XXVII 5,1-7
  9. Titus Livius, op.cit. XXVII 8,13-19; 29,7-8; XXVIII 4,5-7; 10,16
  10. Titus Livius, op.cit., XXX 23,1-5


Antecessores:
Publius Cornelius Cn.f. Scipio Asina et Marcus Minucius C.f. Rufus
Consul
220 a.C.n.
cum
Quinto Mucio P.f. Scaevola
Suff.: Lucius Veturius L.f. Philo et Gaius Lutatius Catulus
Successores:
Lucius Aemilius M.f. Paulus et Marcus Livius M.f. Salinator
Antecessores:
Publius Sulpicius Ser.f. Galba Maximus et Gnaeus Fulvius Cn.f. Centumalus Maximus
Consul
210 a.C.n.
cum
Marco Claudio Marcello IV
Successores:
Quintus Fabius Q.f. Maximus Verrucosus V et Quintus Fulvius M.f. Flaccus IV