Quintus Fabius Q.f. Maximus

E Vicipaedia

Quintus Fabius Q.f. Maximus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 203 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Quintus Fabius Maximus Verrucosus annis 233 ad usque 209 a.C.n. quinquies consulatum gessit atque dictator inter Secundum Bellum Punicum rem Romanam servaverat. Filius Iunioris etiam Quintus Fabius Maximus nominatus est et anno 203 a.C.n. augur erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Quintus Fabius Maximus Iunior anno 216 a.C.n. tribunus militum e Clade apud Cannas acceptam in oppidum Canusium effugere potuit[1]. Anno 215 aedilis curulis fuit, anno 214 praetor - hoc anno in Apulia contra Poenos certavit[2] - et anno 213 consul una cum Tiberio Sempronio Ti.f. Graccho (II). Tum Arpos oppidum, quod anno 216 ad Hannibalem transierat, iterum expugnavit[3]. Anno 209 pater eius tum consul V ei imperavit, ut milites suos ab Etruria in Siciliam ad Marcum Valerium P.f. Laevinum proconsulem transferret[4]. Anno 207 nuntium victoriae Marci Livii M.f. Salinatoris consul de Hasdrubale Romam portaret[5]. Filio anno 203 mortuo Cunctator pater ei orationem funebrem habuit[6].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XXII 53, 1.
  2. Titus Livius, loc.cit., XXIV 9,4; 11,3; 12,6; 20,5 seqq.
  3. Titus Livius, op.cit., XXIV 45,1–47, 11; Frontinus, Strategemata III 9,2; Appianus, Hannibalica 31
  4. Titus Livius, op.cit., XXVII 8,13
  5. Titus Livius, op.cit., XXVIII 9,1
  6. Marcus Tullius Cicero, Cato maior de senectute 12; de natura deorum 3,88; Tusculanae disputationes 3,70; epistulae ad familiares IV 6,1; Plutarchus, Fabius 1,8 et 24,6.


Antecessores:
Quintus Fabius Q.f. Maximus Verrucosus IV et Marcus Claudius M.f. Marcellus III
Consul
213 a.C.n.
cum
Tiberio Sempronio Ti.f. Graccho II
Successores:
Appius Claudius P.f. Pulcher et Quintus Fulvius M.f. Flaccus III