Quantum redactiones paginae "Eberhardus Wildermuth" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 2 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q95840 sunt
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
[[Fasciculus:Bundesarchiv Bild 146-2005-0136, Trent Park Camp, deutsche Offiziere.jpg|thumb|Eberhardus Wildermuth (ordo superior ad dextram) in castris captivorum belli Britannicis mense Novembri 1944]]
[[Fasciculus:Bundesarchiv Bild 146-2005-0136, Trent Park Camp, deutsche Offiziere.jpg|thumb|Eberhardus Wildermuth (ordo superior ad dextram) in castris captivorum belli Britannicis mense Novembri 1944]]
'''Eberhardus''' (Theod.: ''Eberhard'') '''Wildermuth''' (natus [[23 Octobris]] [[1890]] [[Stuttgardia]]e, mortuus [[9 Martii]] [[1952]] [[Tubinga]]e) vir publicus [[Germania]]e et sodalis [[FDP]] fuit.
'''Eberhardus''' (Theod.: ''Eberhard'') '''Wildermuth''' (natus [[23 Octobris]] [[1890]] [[Stutgardia]]e, mortuus [[9 Martii]] [[1952]] [[Tubinga]]e) vir publicus [[Germania]]e et sodalis [[FDP]] fuit.


== Familia ==
== Familia ==

Emendatio ex 12:47, 4 Maii 2013

Eberhardus Wildermuth (ordo superior ad dextram) in castris captivorum belli Britannicis mense Novembri 1944

Eberhardus (Theod.: Eberhard) Wildermuth (natus 23 Octobris 1890 Stutgardiae, mortuus 9 Martii 1952 Tubingae) vir publicus Germaniae et sodalis FDP fuit.

Familia

Avia Ottilia Wildermuth suo tempore scriptrix nota fuit.

Iuventus munusque

Wildermuth anno 1909 maturitatem Stuttgardiae adeptus est et tum miles factus est. Annis 1909 - 1914 Tubingae, Lipsiae Berolinique rebus publicis atque iurisprudentiae studebat. Annis 1914 - 1918 miles conscriptus est et Bello Orbis Terrarum I interfuit, saepe sauciatus est. Annis 1919 - 1921 praepositus cohortis studiosorum erat, quae contra hostes rei publicae novae certabat. Anno 1921 secundam probationem iurisprudentiae accepit. Tum minister publicus urbis Stuttgardiae, ab anno 1925 Officii Operarii Imperii Berolini erat, deinde in argentaria soli postremo in Administerio Imperii Laboris laboravit. Bello Orbis Terrarum II coepto Wildermuth legatus militum iterum factus est. Variis locis ut Serbia, Italia, Francia certavit et Tribunus militum promotus est. 12 Septembris 1944 a Britannis captus et in Britanniam latus est. Ad 3 Iulii 1946 captivus belli mansit.

Cursus honorum

Wildermuth anno 1918 legatus consilii militum fuit, anno 1919 sodalis Factione Theodiscae Democraticae factus est. In patriam post bellum orbis terrarum II reversus Wildermuth ad Reinholdo Maier, quem a tempore studii noverat, et suam Factionem Democraticam Popularem (DVP) accessit. Quae factio postea pars FDP fiebat. Anno 1947 legatus senatus terrae Virtembergiae-Zolneri (ad annum 1950) et praeses suae factionis in hoc terra electus est. Annis 1947 - 1949 hic etiam administer oeconomiae fuit. Tum legatus Dietae Foederalis Germaniae electus et 20 Septembris Administer Foederalis Commeatus et Aedificiorum in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Hunc honorem ad mortuum administrabat.

Nexus externi

Consilium ministrorum Adenauer I (20 Septembris 1949 - 20 Octobris 1953)