Factio Theodisca Democratica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Factio Theodisca Democratica (Theodisce: Deutsche Demokratische Partei (DDP)) factio Germaniae inter annos 1918 et 1933 fuit atque paene continenter in consiliis ministrorum Rei Publicae Vimariana interfuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Factio condita[recensere | fontem recensere]

DVP post casum monarchiae e factionibus progressionis (Fortschrittspartei) et Liberalibus Nationalibus (Nationalliberale) formatum est. Sed ii, qui ad dextram contenderunt, aliam factionem, Factionem Theodiscam Popularem (DVP) condiderunt. Praeses primus novi factionis Fridericus Naumann electus est. Alii sodales noti Gualtherius Rathenau, Theodorus Heuss, Ericus Koch-Weser et Ernestus Lemmer fuerunt.

Suffragia[recensere | fontem recensere]

Cum Consilium Formae Civitatis Constituendae 19 Ianuarii 1919 electum esset, DDP 18% suffragiorum accepit et una cum SPD et DVP consilium ministrorum Rei Publicae Vimarianae constituit. Sed proximis electionibus suffraga amittebat.

Finis[recensere | fontem recensere]

Sodales DDP anno 1930 cum aliis factionibus Factionem Theodisca Rei Publicae (Theod.: Deutsche Staatspartei) condiderunt. Sed et haec nova factio non plus quam 1% suffragiorum accepit. Cum Nazistae anno 1933 rerum Germaniae potiti essent, Factio Rei Publicae 28 Iunii ipsa se dissolvit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]