Administer Imperii Laboris (Germania)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aedificium pristinum Administerii Laboris Berolini

Administerium Imperii Laboris res opificum Germaniae regebat. Maximum omnium administeriorum Germaniae fuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Administerium laboris anno 1918 "magistratus imperii laboris" conditum est, sed proximo anno in administerium translatum est. Ad usque 1945 existebat et anno 1949 Administerium Foederale Laboris eius successor factus est, cum consilium ministrorum Germaniae restitutum est.

Munera[recensere | fontem recensere]

Initio administerium ius laboris tulit. Mox etiam stipendia veteranorum Belli Orbis Terrarum I et viduorum et idcirco maximam partem pecuniae rei publicae Theodiscae administrabat. Ab anno 1927 etiam novam cautionum opificum opere carentium regebat. Cum ab anno 1930 numerus opere carentium celeriter cresceret, administerium saepe pecunia caret. Sub dictatura Nazista et opera coactiva administrabat.

Administri[recensere | fontem recensere]

Inter annos 1919 et 1945 hi administri laboris fuerunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Adolphus Hitler 30 Aprilis 1945 ex testamento Theodorum Hupfauer administrum laboris nominavit, sed hic magistratum re vere non iniit. In ultima administratione Imperii Germanici Schwerin de Krosigk iterum Seldte hoc administerium rexit