Roman numeral 10000 CC DD.svg

Sinus Baffin

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sinus Baffin (Inuktitut Saknirutiak Imanga; Groenlandice Avannaata Imaa[1]; Francogallice Baie de Baffin; Anglice Baffin Bay[2]) inter Insulam Baffinianam et occidentalem Groenlandiae oram situs, est marginale Oceani Atlantici Septentrionalis mare.[3] Coniungitur ad Atlanticum per Fretum Davisianum et Mare Laboratorium; angustius autem Fretum Nares Sinum Baffinianum cum Oceano Arctico coniungit. Omnis sinus maiori anni parte navigari not potest propter glaciem arcticam et densitatem glaciei marinae montiumque glacialium in regionibus apertis. Polynya autem 80 000 chiliometrorum quadratorum, Aqua Septentrionalis usitate appellata, in aquis septentrionalibus prope Fretum Smithianum aestate aperitur,[4] intra quam regionem aquaticam plurimae huius sinús plantae et animalia aquatica inveniuntur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Aurora, navis balaenatoria, inter montes glaciales Sinús Baffin anno 1911.
Culturae arcticae.

Homines regionem sinús ex 500 a.C.n. fere habitant. Circa autem annum 1200, coloni gentis Dorset appellatae a gentibus Thule et deinde gentibus Inuit superabantur. Secundum indicia archaeologica nova, colonizatio Americarum Scandinavica litora Sinú Baffiniani saeculo tertio decimo aut quarto decimo attigit. Ioannes Davis, explorator Anglicus fuit primus Europaeus qui sinum intravit, anno 1585 adveniens.[5] Anno 1612, grex mercatorum Anglicorum rationem negotialem constituerunt, quod Societatem Mercatorum Londiniensium, Inventorum Transitus Septentrio-Occidentalis[6] appellabant. Thomas Smythe praeses quinque expeditiones ordinavit ad septentrionalia Canadae litora exploranda, transitum maritimum ad Orientem Extremum petentís: Henricus Hudson et Thomas Button Sinum Hudsonium exploraverunt, Gulielmus Gibbons Terram Laboratoriam, ac Robertus Bylot Fretum Hudsonium et regionem quae Sinus Baffinianus ex Gulielmo Baffin gubernatore appellari coepit.[7] Baffin in Discovery navi tabulas regionis fecit, et freta Lancaster, Smith, et Jones ex nautis suis appellavit.[8] Suá navigatione anno 1616 confectá, etiamtum putabat transitum glacie carentem non esse, unde regio plus duo saecula inexplorata mansit.[9][10]

Vita ferox[recensere | fontem recensere]

Maiores vires fluminis in Oceano Atlantico septentrionali et occidentali.
Mons glacialis in margine glaciei marinae Sinús Baffiniani.
Caligo super Sinum Baffinianum.

Aqua Septentrionalis aerem algis glacialibus et zooplanctoni praebet, et exitus est abundantia faunae. Ex 20 000 fere Delphinapterorum leucas in Sinu Baffiniano habitantium, 15 000 fere in Aqua Septentrionali una habitant.[11] Inter alia regionis animalia quotidiana sunt Odobenus rosmarus, Monodon monoceros, Pagophilus groenlandicus, Erignathus barbatus, Pusa hispida, Balaena mysticetus, variae Balaenopteridae, et Ursus maritimus. Omnia mammalia aquatica aquá apertá omnino innituntur; foramina in glacie sustinere haud possunt, et omnia ad foramina spirantia ab ursis maritimis peti possunt. Phocidae et Odobenus rosmarus regiones glaciei stabilis capiunt, ubi fetum parturiunt et educant. Erignathus barbatus prope imum sinum vescuntur et ergo aquas tenuissimas malunt. Pusa hispida est usitatus ursorum maritimorum cibus atque rara Obedenorum rosmarorum et vulpium lagopodorum praeda.[12] Homines plurima sinús animalia magna venantur, mores maiorum sequentes, sed haec traditio saeculo vicensimo ad animalia conservanda restringitur. Exempli gratiá, quota ursorum maritimorum in sinú est 105 per annum.[13]

Sunt quadringentae fere species plantarum et arborum in litoribus sinús, inter quas Betula nana, Salix arctica, Alnus viridis, et varia halophyta, cum Leymo arenario, bryophitis, et lichenibus, quae species omnes pro cibo tarandorum et rodentium sicut arvicolinarum sunt. Inter species piscium in sinú endemicas sunt Boreogadus saida (Gadidae), Liopsetta (Pleuronectidae), Mallotus villosus (Osmeridae), et varia Cottoidea, quandoquidem Gadus et Melanogrammus aeglefinus (ambo Gadidae), variae Clupeidae, Hippoglossus hippoglossus (Pleuronectidae), et variae Macrourinae ex Oceano Atlantico immigrant. Inter aves sunt Alle alle (Alcidae), Bubo scandiacus (Strigidae), Lagopus lagopus et Lagopus muta (ambo Phasianidae), Falco rusticolus (Falconidae), Acanthis hornemanni (Fringillidae), et variae Alcidae, quarum plurimae hieme ad meridiem migrant.[14][15]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Den grønlandske Lods – Geodatastyrelsen.
  2. Inter priora nomina Anglica sunt Baffin's Bay et Baffin's Sea.
  3. Reddy 2001: 8.
  4. Circulation and generation of the North Water Polynya, Northern Baffin Bay.
  5. "John Davis," Encyclopædia Britannica interretialis.
  6. Anglice "Company of Merchants of London, Discoverers of the North-West Passage."
  7. Baffin 1881.
  8. "Baffin, William." Encyclopaedia Britannica, ed. 11a (1911), 192.
  9. "Baffin, William." Encyclopaedia Britannica, ed. 11a (1911), 192.
  10. W. S. Wallace, "Discovery and Exploration of Canada," The Encyclopedia of Canada (Toronti: University Associates of Canada, 1948), 2: 307–310.
  11. COSEWIC Assessment and Update Status Report on the Beluga Whale. Dsp-psd.pwgsc.gc.ca (31 July 2012). Retrieved on 2013-03-22.
  12. Finley et Renaud 1980.
  13. Proposed Baffin Bay polar bear quota rejected, CBC News, 28 Ianuarii 2010.
  14. E. C. Pielou (1 November 1994). A naturalist's guide to the Arctic. pp. 235, 292. ISBN 978-0-226-66814-7 
  15. Maurice L. Schwartz (2005). Encyclopedia of coastal science. p. 48. ISBN 1-4020-1903-3 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andrews, J. T., ed. 1985. Quaternary environments: Eastern Canadian Arctic, Baffin Bay, and West Greenland. Bostoniae: Allen & Unwin. ISBN 0045510946.
  • Baffin, William. 1881. The Voyages of William Baffin, 1612–1622, ed. Clements R. Markham. Hakluyt Society. Editio interretialis.
  • Finley, K. J., et W. E. Renaud. 1980. "Marine Mammals Inhabiting the Baffin Bay North Water in Winter." Arctic 33 (4): 724–38. doi:10.14430/arctic2592. PDF.
  • Honigmann, John Joseph, et Irma Honigmann. 1965. Eskimo townsmen. Ottavae: Canadian Research Centre for Anthropology, University of Ottawa.
  • Ito, Hajime. 1981. On the mechanics of the fast ice in the North Water area. Turici: Geographisches Institut, Eidgenössische Technische Hochschule Zürich.
  • Maurice, Edward Beauclerk. 2006. The last gentleman adventurer: coming of age in the Arctic. Praefatio Lawrence Millman. Bostoniae: Mariner Books. ISBN 9780618773589, ISBN 0618773584.
  • Reddy, M. P. M. 2007. Ocean environment and fisheries. Enfield Novae Hantoniae: Science Publishers. ISBN 9781578085194.
  • Talley, Lynne. 2011. Descriptive Physical Oceanography: An Introduction. Ed. 6a. Academic Press. ISBN 9780080939117 (ebook), ISBN: 9780750645522.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sinum Baffinianum spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide Sinum Baffinianum in Victionario.