Ursus maritimus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Ursi Maritimi

Conservationis status: Periculum parvum

Ursus maritimus
Ursus Maritimus
Taxonomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Carnivora
Familia: Ursidae
Genus: Ursus
Species: U. maritimus
Nomen binomine
Ursus maritimus
Phipps, 1774

Ursus maritimus est animal ferocitate, velocitate, pulchritudine et corporis magnitudine insigne, quod praeter nasum oculos ac unques nigros paene totum albi coloris est. U. maritimus, omnium ursorum maximus, tantummodo in regionibus septentrionalibus sive borealibus ut in civitate Alaskana, in Canadae et Norvegiae locis septentrionalibus reperitur. Verum non, ut quidam dicunt, in Stockholmiae viis ac angiportis invenitur haec bestia ferocissima. Quamquam alia ursorum genera ut ursus arctos praesertim baccis et piscibus ut salmonibus vescuntur, U. maritimus tamen in deliciis phocas habet, quas ursus noster in plagis glacialibus quasi natantibus venatur. Nonnumquam ubi in glacie rimae vel foramina apparent, ibi U. maritimus phocis praestolatur aerem petituris.

Regiones orbis terrarum quas ursi maritimi habitant
Catuli ursi sunt parvi

Inter terrestria animalia, quae carnivora nominantur, hic ursus magnitudine ac pondere omnes facile superat, nam iam decem annos natus aeque gravis ac parva autoraeda est. Nonnullae horum belluarum 600 chiliogrammatibus graves et 2.5 metris longae sunt. Quod ad natandum spectat in primis est agilis, ut huc illuc maxima velocitate sine mora se vertat. Qui talibus rebus sunt periti strenue contendunt hoc ursi genus homines pro cibo non petere, nisi fame coactum. Res ursinae cum ita se habeant, ego nihilominus exspectare nolim dum ursus maritimus an fame laboret annon mihi patefaciat! Ad haec, non ut alia ursorum genera solent, U. maritimus, si verbis Plini uti licet, hieme non gravi somno premitur, quamvis ursae huius generis catulos pariturae in latibulis hibernent.

Loci[recensere | fontem recensere]

Quod ad ursos universe spectat, formam catulis ursinis recens natis deesse et vel mares parere catulos Romani quidem putavisse videntur.

Ovidius:

Nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti,
Sed male viva caro est; lambendo mater in artus
Fingit et in formam, quantam capit ipse, reducit.—Metamorphoses, 15, 379–381.

Plinius Maior:

Eorum coitus hiemis initio nec vulgari quadripedum more, sed ambobus cubantibus conplexisque; dein secessus in specus separatim, in quibus pariunt XXX die plurimum quinos. hi sunt candida informisque caro, paulo muribus maior, sine oculis, sine pilo; ungues tantum prominent. hanc lambendo paulatim figurant.—8, liv, 126.

Idem Romani imaginem matris informem lambentis catulum callide ad hominum mores transferunt, ut de Vergilio scripsit Aelius Donatus:

Cum Georgica scriberet, traditur cotidie meditatos mane plurimos versus dictare solitus ac per totum diem retractando ad paucissimos redigere, non absurde carmen se ursae more parere dicens et lambendo demum effingere.—(Commentarii Vergiliani: Vita Vergiliana)

Quidam etiam se ursis similes esse monent, ne a necopiantibus irritentur, ut poeta Romanus praeclarus se coloribus ursinis depingit: Marcus Valerius Martialis:

Sed miserere tui, rabido nec perditus ore
fumantem nasum uiui temptaueris ursi.—Epigrammaton libri VI, 64, 27–28.

Quibus Martialis versibus Erasmus (obiit anno 1536), scriptor aeque elegans ac iocundus et Latinitatis vivae propugnator, salse usus est:

Fumantem nasum ursi ne tentaveris.—Chiliades adagiorum 3.5.67.

Postremo, poeta Romanus tum saevus cum salsus lectori suo imaginem indolis ferarum offert, inter quas quamvis feras non pugnatur, immo inter se pacem agunt: Decimus Iunius Iuvenalis:

Indica tigris agit rabida cum tigride pacem
perpetuam, saeuis inter se conuenit ursis.—Satyrae XV, 163–164.

Televisio[recensere | fontem recensere]

  • Ursus maritimus in televisione serie appellata "Lost" visum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide Ursus maritimus apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ursus maritimus spectant.
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!