Roman numeral 10000 CC DD.svg

Melanogrammus aeglefinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Melanogrammus aeglefinus.png
Melanogrammus aeglefinus

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Gadiformes 
Familia : Gadidae 
Genus : Melanogrammus 
Species : Melanogrammus aeglefinus 
   
Conservationis status
Synonyma
*Gadus aeglefinus Linnaeus, 1758

Melanogrammus aeglefinus est species piscium aquae salsae familiae Gadidarum. Sola Melanogrammi species est, generis quidem monotypici. In Oceano Atlantico septentrionali et maribus consociatis invenitur, ubi species commercii piscatorii magni momenti est, praecipue in Europa Septentrionali, ubi recens, frigore concretus, et infumatus venumdatur; inter varietates infumatas populo Scotico gratissimas sunt opera cibi Finnan haddie et Arbroath smokie appellata.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Pinnae, barbella, et linea lateralis in Melanogrammo aeglefino, cui pisci sunt tres pinnae dorsales et duae pinnae anales.

Melanogrammo aeglefino est corpus praelongum et fastigatum, aliarum familiae specierum simile.[2] Os est parvum, quod retro sub oculum non extenditur; inferior faciei forma recta, superior faciei forma aliquantulum rotundata est, rostro reapse cuneiformi. Maxilla superior praeter inferiorem prominet, plus quam in Gado morhua.[3] Mento est parva barbella.[4] Adsunt tres pinnae dorsales, quarum prima est triangularis,[5] et his pinnis sunt a quattuordecim ad septendecim radii in prima, a viginti ad viginti quattuor in secunda, et ab undeviginti ad viginti duos in tertia. Etiam adsunt duae pinnae anales, quibus sunt a viginti ad viginti quinque radii in prima et a viginti ad viginti quattuor in secunda.[3] Pinnae anales dorsalesque inter se separantur.[6] Pinnae pelvicae sunt parvae, primo radio praelongo.[7] Etiam adest pinna caudalis.

Melanogrammus aeglefinus in Aquario Novae Angliae.

Superius corporis latus colore variat a fusco canoque obscuro paene ad nigrum, cum inferius corporis latus est argenteum sordidum. Corpori est nigra linea lateralis propria, quae, a colore candido discrepans, super pinnas pectorales parum incurvatur. Adest nigra macula ovata speciei propria, impressio pollicis diaboli vulgo appellata,[8] quae inter lineam lateralem et pinnam pectoralem sedet,[9] proprietas ad nomen Melanogrammi ducens, quod ex Graeco "melanos" 'niger' et 'gramma" 'littera, signum' deducitur.[4] Pinnae dorsales, pectorales, et caudalis sunt canus obscurae, sed pinnae anales sunt argentei obscuri cum lateribus congruentes, nigris maculis perparvis in fundamentis. Pinnae pelvicae sunt albae cum variis maculis nigris. Aliae colorum variationes aliquando videntur, inter quas fasciata, aurea in tergo, et nigra macula ovata carens.[3]

Caro Melanogrammi aeglefini infumati cum alliis capsicisque in iure appositus.
Nota postalica insularum Faroarum Melanogrammum aeglefinum depingit.

Longissimus Melanogrammus aeglefinus captus 94 centimetra longus erat, 11 chiliogrammate ponderis. Singuli autem raro 80 centimetra longi excedunt, et paene omnes in Britanniarum Regno capti a 30 centimetris ad 70 centimetra longi sunt.[9] In aquis Canadae orientalibus, Melanogrammi aeglefini magnitudine a 38 centimetris ad 69 centimetra longi variant, et ab 0.9 chiliogrammate ad 1.8 chiliogrammatibus ponderis sunt.[8]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sobel, J. (1996). "Melanogrammus aeglefinus". The IUCN Red List of Threatened Species 1996: e.T13045A3406968 .
  2. Barnes, M. K. S. (2008). "Melanogrammus aeglefinus Haddock". Marine Life Information Network: Biology and Sensitivity Key Information Reviews. Marine Biological Association of the United Kingdom .
  3. 3.0 3.1 3.2 Henry B. Bigelow; William C. Schroeder (1953). "Haddock Melanogrammus aeglefinus". Fishes of the Gulf of Maine. United States Fish and Wildlife Service .
  4. 4.0 4.1 Formula:FishBase.
  5. "Haddock". British Sea Fishing .
  6. Vol. 10 Gadiform Fishes of the World (Order Gadiformes) An Annotated and Illustrated Catalogue of Cods, Hakes, Grenadiers and other Gadiform Fishes Known to Date. Food and Agriculture Organization of the United Nations. 1990. pp. 54–55. ISBN 978-92-5-102890-2 
  7. Alwyne Wheeler (1992). The Pocket Guide to Salt Water Fishes of Britain and Europe (1997 ed.). Parkgate Books. p. 47. ISBN 978-1855853645 .
  8. 8.0 8.1 "Haddock". Fisheries and Oceans Canada .
  9. 9.0 9.1 Torry Research Station. "The haddock". Food and Agriculture Organization of the United Nations .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cohen, Daniel M., et al., eds. 1990. Gadiform fishes of the world (order Gadiformes): an annotated and illustrated catalogue of cods, hakes, grenadiers, and other gadiform fishes known to date. Romae: Food and Agriculture Organization of the United Nations. ISBN 9251028907.
  • Davidson, Alan. 2003. North Atlantic seafood: a comprehensive guide with recipes. Ed. tertia. Berkeleiae Californiae: Ten Speed Press. ISBN 1580084508.
  • Muus, Bent J., et Jørgen G. Nielsen. 1999. Die Meeresfische Europas in Nordsee, Ostsee und Atlantik. Stutgardiae: Kosmos. ISBN 3-440-07804-3.
  • Nelson, Joseph S., Terry C. Grande, et Mark V. H. Wilson. 2016. Fishes of the world, ed. quinta. Hoboken Novae Caesareae: John Wiley & Sons. ISBN 9781119220817 (Adobe PDF), ISBN 9781119220824 (ePub).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Melanogrammum aeglefinum spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide Melanogrammum aeglefinum in Victionario.