Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Insula Baffin

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Conlocatio Insulae Baffin.

Insula Baffin vel Terra Baffin (Escimaice Qikiqtaaluk ; Nordice Hellulland 'terra petrae argenteae') est insula in extremis Canadae partibus septentrio-orientibus et in Archipelago Arctico Canadiensi sita. Insula est maxima Canadae et quinta mundi, area 507 451 km². Quae est regio sui iuris Nunavut territorii et regionis Qikiqtaaluk.

Historia[recensere | fontem recensere]

Habitabatur insula fortasse per aliquot millennia a gentibus indigenis antiquioribus quam Escimaei, qui Palaeoescimaei vocantur. Prima occupationis reliquia sunt ab anno 2400 a.C.n. fere, in promonturio Dorsete inventa, quod nomen culturae Dorsetis in meridio-occidenti insulae dat.

Insula ab Vicingis inventa est, qui eam Helluland appellaverunt, ut in saga Leivi Erici filii anni 986 videri posse. Anno 1576, Martinus Frobisher nauta Anglicus huc venit per inquisitionem Transitus Septentrio-Occidentis. Anno 1616 a Gulielmo Baffin[en] inventa erat, cuius nomen accepit.

Flora et fauna[recensere | fontem recensere]

Flora terrae Baffin tundrensis est. Montes in media insula glaciariis sempiternis opertae sunt. Tarandi, ursi maritimi, vulpes lagopodes, lepores, lemmi, lupi arctici, nycteae scandiacae aliaeque species septentrionales gignuntur.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 69°0′0″N 72°0′0″W • OpenStreetMap • 5980289 GeoNames  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulam Baffin spectant.