Linus (papa)
Appearance
(Redirectum de Sanctus Linus)
Vide etiam paginam discretivam: Linus.
Res apud Vicidata repertae:
Linus, post mortem Sanctus Linus appellatus, natione Etruscus, patria Volaterranus, fuit, secundum doctrinam Ecclesiae Romanae, secundus episcopus Romanus sive papa. Cum enim Petrus ad mortem se obtulisset pro fide Christiana, Linus, qui videtur discipulus fuisse Pauli apostoli, ecclesiae Romanae episcopatum suscepit. Paulus in epistula II ad Timotheum scripta inter salutationes (quae ad calcem epistulae leguntur), "salutant te," inquit, "Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes". [1]
In Libro Pontificali dicitur ex praecepto Sancti Petri cavisse, ut mulieres ecclesiam velato ingrederentur capite.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ II Timoth. 4.21
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Series Paparum