Robertus Antissiodorensis

E Vicipaedia

Robertus Antissiodorensis (natus medio saeculo XII; mortuus post annum 1211) fuit monachus Sancti Mariani ad Antissiodorum et rerum gestarum scriptor. Chronicon sive Chronologiam iussu abbatis Milonis de Trainel confecit, a mundo creato incipientem, usque ad annum 1211 productam. Ab anno 1181 res utilissimas, partim alibi ignotas, refert de regno Philippi Augusti. Eruditi quidam auctorem censent eundem esse ac Robertum Abolant, abbatiae officialem, qui anno 1214 mortuus est; hoc autem incertum manet.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]