Conventus Iacobinorum Tolosanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia Iacobinorum a flumine Garumna visa
Mausoleum S. Thomae Aquinatis saeculo XVII exstructum, saeculo XVIII exeunte deletum

Conventus Iacobinorum est domus Fratrum Praedicatorum Tolosae institutus.

Conventus Sancti Romani[recensere | fontem recensere]

Dominicani in hac urbe iam Domus Petri Seilae (qui ipse Dominicanus factus est) a die 25 Aprilis 1215 possidebant. Mense Iulio 1216 dono eis dederunt Fulco episcopus capitulumque ecclesiae Cathedralis Sancti Saturnini sacellam Sancti Romani. Ibi primum conventum suum condiderunt scholamque theologicam, Universitatis praedecessorem, instituerunt et usque in annum 1229 tenuerunt. Abbas primus et solus huius conventús fuit Matthaeus de Francia, Dominici iam ab anno fere 1210 sectator. Aedificia huius conventús olim ad Rue Saint-Rome no. 24, 26 et 28 steterunt.

Conventus Sancti Iacobi, mox Sancti Thomae Aquinatis[recensere | fontem recensere]

Dominicani conventum novum in horto Garrigorum die 22 Decembris 1230 aedificare coeperunt. Ecclesia die 2 Februarii 1292 sacrata est, campanile anno 1298, eodem fere tempore conventus cum claustris. In hac ecclesia papa Urbanus V anno 1369 reliqua deponere iussit sancti Thomae Aquinatis, cui ecclesia rursus aucta die 22 Octobris 1385 sacrata est.

Conventus Iacobinorum fuit sedes Universitatis Tolosanae ab inceptu usque ad annum 1793.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ioannes Iacobus Percin, Monumenta conventus Tolosani ordinis FF. Praedicatorum primi. Tolosae, 1693 (Textus apud Google Books)
  • Maurice Prin, "Les Jacobins" in Congrès archéologique de France. 154e session. Monuments en Toulousain et Comminges. 1996 (Lutetiae: Société Française d'Archéologie, 2002) pp. 177-187

Nexus externi[recensere | fontem recensere]