Prullianum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia saec. XIX in Prulliano restituto aedificata

Prullianum, vulgo Prouille vel Prouilhe, fuit locus domús antiquissimi Dominicanorum, iam ante Ordinem constitutum conditi. Fuit vicus parvus Occitaniae inter Fanum Iovis et Bram (praefecturae hodiernae Atacis) paene habitatus; ibi suadente episcopo Tolosano Fulcone missionarii Didacus et Dominicus Oxomenses domum anno sive 1206 exeunte sive 1207 ineunte posuerunt ecclesiamque ruinosam restituere coeperunt ubi praedicatores religionem Catholicam urgere possent haereticosque Catharos ad fidem reducerent. Raimundus Berengarius Narbonensis archiepiscopus vectigalia ecclesiae S. Martini ad Limosum concedit, Fulco vectigalia Prulliana, sed Simon V de Monteforti alia emolumenta varia.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Antonin Danzas, Études sur les temps primitifs de l'Ordre de Saint Dominique: le bienheureux Jourdain de Saxe. Pictavii: Oudin, 1873-1877. 4 vols 1 2 3 4 (vide vol. 4 ad init.)
  • Jean Guiraud, ed., Cartulaire de Notre-Dame de Prouille. 2 voll. Lutetiae: Picard, 1907 vol. 1 vol. 2
  • M.-H. Vicaire; Kathleen Pond, interpr., Saint Dominic and his times. Londinii: Darton, Longman and Todd, 1964
  • M.-H. Vicaire, "La naissance de Sainte-Marie de Prouille" in Pierre Mandonnet, Saint Dominique: l'idée, l'homme et l'oeuvre (Lutetiae: Desclée De Brouwer, 1938) vol. 1 pp. 99–114

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Prullianum spectant.
  • "Prouilhe" apud situm Dominicanorum Tolosanorum