Religiosus

E Vicipaedia

Religiosi in ecclesiis Catholica, Anglicana, et Orthodoxis sunt viri vel mulieres qui ad strictam Iesu Christi sequelam se dedicant secundum Consilia Evangelica: paupertatem, castitatem, oboedientiam. In oriente et in occidente vita monastica exstant exempla vitae religiosae, sed in occidente, vita religiosa plurimas expressiones iuxta necessitates temporum et diversas vocationes hominum invenit. Plurimi religiosi congregati sunt in ordinibus, qui certam regulam et exemplum sancti fundatoris sequuntur.

Vita religiosa sit eremetica, cum homo solus quaerat Deum in solitudine. Clare non sunt ordines stricte eremetici, sed vita Cartusiensium est quasi eremetica. Sit monastica, cum homines congregantur, ut e mundo fugiant et una Deum laudant et ei benedicant. Exemplum praeclarum est Benedictinorum, qui sequuntur Sanctum Benedictum. Exemplum religiosorum Protestantium est Societas Sancti Iohannis Evangelistae.

Sit in mundo, cum viri feminaeque alios per ministerium suum adiuvare student. Gratia exempli, considera Iesuitas.

In concilio Vaticano secundo ita decretum est: "Religiosi ergo, suae professioni fideles, omnia propter Christum dimittentes, Ipsum tamquam unum necessarium sequantur, Eius verba audientes, de iis quae Eius sunt solliciti."

Religiosi sive Ordines[recensere | fontem recensere]

vide: Ordo Religiosus

Nexus interni

Liber[recensere | fontem recensere]

Germanice et Latine: Zweites Vatikanisches Konzil: Dokumente lateinisch—deutsch IV: Über die Erneuerung des Ordenslebens: Eingeleitet von Weihbischoff Bernhard Stein: Authentische Textausgabe. Trier: Paulinus-Verlag. 1966.—Concilium Vaticanum Secundum: Decretum de accommodata renovatione vitae religiosae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]