Conventus Sancti Iacobi Parisiensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia Iacobinorum (ad dextram partem imaginis) in forma Lutetiae Turgotiana anno 1739 designata

Conventus Sancti Iacobi sive Iacobinorum fuit domus Fratrum Praedicatorum Parisiis anno 1218 conditus.

Domus primus Ordinis Praedicatorum Lutetiae anno 1217 a septem fratribus Dominicanis constitutus est iuxta ecclesiam cathedralem Nostrae Dominae. A Tolosa missi advenerunt mense Septembri Mannes (Dominici frater), Michael de Cabra et Odericus de Normannia, mense Octobri Matthaeus de Francia abbas Sancti Romani Tolosani, Bertrandus de Garrigo, Ioannes de Navarra et Laurentius de Anglia.

Die 6 Augusti 1218, suadente papa Honorio III, "domus Sancti Iacobi" iuxta Rue Saint-Jacques iacens Ordini Dominicano a magistro Ioanni, decano S. Quintini, et ab Universitate Parisiensi dono datus est. Ibi venit Dominicus ipse mense Iunio 1219. Ab anno 1220 Matthaeus de Francia prior conventús S. Iacobi Parisiensis meruit. Conventus mox aedificiis novis auctus usque ad annum 1790 florebat. Aedificia inter annos 1800 et 1849 destructa sunt.

Alumni[recensere | fontem recensere]

Nexus interni