Cartilago

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cartilago

Cartilago (-inis, f.) est textus conexivus, qui in multis partis corporis Vertebratorum (ergo et humani) invenitur, velut in appendicibus et membranis exossibus, auribus, naso, thorace, cubito, genu, talo, bronchis, et discis intervertebralibus. Vertebratis non Osteichthibus (et nonnullis quoque Osteichthibus - i.e. vertebratis osseis pristinis) sceletus totus e cartilagine constat. Non tam dura rigidaque quam os est, sed rigidior et minus flexibilis quam musculus. Cellulae cartilaginem conformantes chondrocyti appellantur.