Spondylosis ankylosans

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Columna vertebralis cum spondylose ankylosante.

Spondylosis ankylosans (ICD-10: M45) sive spondylarthrosis ancylopoetica sive morbus Bechterevi[1] sive morbus Pierre-Marie est morbus rheumatologicus et arthritis (ex familia spondyloarthritidum axialium) cum inflammatione. Itaque morbus hic etiam arthropathia inflammatoria est. Morbi initium est iuventute posteriore. In praecipue columna vertebrali rubor et calor et tumor et dolor signa inflammationis in functionem laesam cum fusione vertebrarum ducunt, sed in aliis organis tandem, ut in corde, mutationes pathologicae visibiles fiant.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Spondylitis ankylosans a verbis Graecis σπóνδυλος 'vertebra' et ἄγκυλος 'curvum, curvatum, inclinatum' derivatur, spondylarthrosis a σπóνδυλος et ἀρθρῖτις 'inflammatio articuli'.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1695 Bernardus Connor primo typum spondyloarthritidum hunc hodie nominatarum describit[2]. Connor describit

figuram trunci humani, in quo omnia ossa, vertebrae, costae, os sacrum et ossa ilium unicum os efformant: ubi semicircularis fere trunci curvitas apparet et costae deorsum propendent et ad ossa ilium inclinata vergunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Morbus Bechterew (Ankylosierende Spondylitis, lat. morbus Bechterevi)" [1]; "Bechtěrevova nemoc (ankylozující spondylitida, lat. morbus Bechterevi)"[2]
  2. Bernardus Connor (1695). De ossium stupendo coalitu (descriptio morbi prima). (Latine)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!