Syndroma Sjögren

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Imago microscopio vista sectionis glandulae salivarii infiltrationem lymphoideam focalem demonstrans. Coloratione H&E.

Syndroma Sjögren (-ae Sjögren, f.) est morbus autoimmunologicus chronicus, qui glandulas substantias liquidas secernentes (glandulas exocrinas) temptat inhibitque earum functiones infiltrationibus lymphocyticis ita, ut trias symptomatum siccitates oris (xerostomia) et oculorum (xerophthalmia), velut praeclare symptomata signaque systematis immunitatis inflammatio observetur[1]. Praeterea aliae corporis partes affectae sunt.

Incipit syndroma Sjögren imprimis in feminis plus quam quadraginta annos natis; viri autem rarius afficiuntur.

Non raro alii morbi rheumatologici, ut polymyositis, coincidentes observantur. Interdum mala glandulae thyreoideae oriri potest.

Tractatio praecipue ad symptomata siccitatis et inflammationis levanda spectat. Adhuc nulla cura morbi ipsius instituta est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1933 Suecicus Henricus Sjögren (1899-1986) pars syndromatis cum keratoconiunctiviti sicca describit[2]. Anno 1965 syndroma Sjögren trias symptomatum descriptum est.

Pathophysiologia[recensere | fontem recensere]

Deminutionem functionum glandularum salivariarum varios effectus perficiunt. In glandulis lacrimalibus, exempli gratia, eventus malorum autoimmunologicorum imprimis structuris epithelialibus (epithelitis autoimmunologica chronica) adhaerent[3]. Sequitur siccitatem oculorum cum prurito oculorum et signis inflammatoria.

Symptomata et signa[recensere | fontem recensere]

Trias symptomatum ex siccitatibus oris (xerostomia) et oculorum (xerophthalmia) velut signis systematis immunitatis effervescentis omnibus syndromati Sjögren atribuuntur. Praeterea aliae corporis partes affectae sunt, ut articuli, tendines, ligamenta, ossa, musculi, velut cutis, pulmones, renes, vasa sanguinea, organa digestoria, nervi. Saepe et praeclare symptomata signaque inflammationis actionum ope systematis immunitatis observatur: Tumor, dolor, rubor, calor, functio laesa.

In sanguine titer[4] anticorporis anti-SSA/Ro (anti-Ro) positivus invenitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fox R. I., Stern M., Michelson P. (2000). "Update in Sjögren Syndrome". Current opinion in rheumatology 12 (5): 391-8 .
  2. Sjögren H. (1933). Zur Kenntnis der Keratoconjunctivitis sicca: Keratitis filiformis bei Hypofunktion der Tränendrüsen. Acta ophthalmologica, suppl. 2 (dissertatio) {{Ling{Theodisce}}.
  3. Pflugfelder S. C., Crouse C. A., Monroy D., Yen M., Rowe M., Atherton S. S. (1993). "Epstein-Barr virus and the lacrimal gland pathology of Sjögren's syndrome". American journal of pathology 143 (1): 49-64 .
  4. Vocabulum titer multitudinem materiae biologicae significat.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • NIH: Quod est syndroma Sjögren? (Anglice)