Cytokinum

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Cytokinum (-i, n.) est notio collectiva proteinorum minorum, quae, dum vel in corpore secretae vel foris applicatae, munera gubernationis et transductionis varia servant. Secundum munum cytokina dividitur in lymphokina, interleukina, chemokina, factores colonias stimulantes. Cytokina omnia pars signorum transductuum receptoria propria stimulant. Nonnulla cytokinorum etiam medicamenta in morbis tractandis adhiberi possunt.

Cytokina intra systemate immunitatis momentum magnum habent.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Notio cytokini de verbis Graecis κύτος, vas, et κίνησις, motus, derivatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ante annum 1957 scientia vira calore inactiva enim effectus resistentiae in cellulis vivis efficere constabat, sed machinationem eius nesciebat[1] Tum Isaacs et Lindenmann, mutua momenta Influenza A virorum inactivatorum et activorum investigantes particulas alienas cum membranis allantoidis "inter-ferre" et ergo proteinum ex cellulis vivis secerni descripserunt[2]. "Interferentia" causa notionem proteini huius interferon delegerunt. Annis sequentibus solum cellulas immunitatis proteina talia secernere putatur tantisper dum anno 1974 Cohen et al. in fibroblastis quoque liberationem docuit et proteinorum secretorum notionem cytokini collectivum proposuerunt.

Cytokinum proteinum[recensere | fontem recensere]

Cytokina sunt proteina magnitudinis minoris, quod est circiter 5-20 kDa[3] (mensura massae atomicae).

Nomenclatura cytokinorum[recensere | fontem recensere]

Secundum opera cytokina dividuntur in monokina, lymphokina, interleukina, chemokina, interferona.

Interleukin[recensere | fontem recensere]

Interleukina (IL) est notio gregorum quattuor cum plus quam quinquaginta proteinis. Maxima interleukinorum de T lymphocytis liberantur.

Monokinum[recensere | fontem recensere]

Monokina modo de monocytis secernuntur.

Lymphokinum[recensere | fontem recensere]

Lymphokina (LK) de lymphocytis secernuntur.

Chemokinum[recensere | fontem recensere]

Chemokina officio chemotaxis servant, igitur cellulas in locos rectos attrahentia.

Interferon[recensere | fontem recensere]

Interferona sunt pars responsorum immunologicorum. In medicina interferona medicamenta adhibentur.

Factores colonias stimulantes[recensere | fontem recensere]

Factores colonias stimulantes, FCS, (abbreviatura Anglica: CSF) sunt glykoproteina et incrementum cellularum favent. Quattuor typi noti sunt:

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De historia cytokini. (Anglice)
  2. Isaacs A, Lindenmann J (1957). "Virus interference. I. The interferon". Proc R Soc Lond B Biol Sci 147 (927): 258-67 
  3. Ioannes Dalton

Nexus externi[recensere | fontem recensere]