Psychopompus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Psychopompus (a Graeco ψυχοπομπός 'dux animae') in multis religionibus est creatura, spiritus, angelus, deusve, cui curae est animas nuper mortuas comitari a terra ad vitam post mortem. Sed eorum non est mortuos iudicare, sed solum transitum tutum praebere. Psychopompi in diversorum temporum et diversorum populorum arte funeraria describuntur spiritus anthropomorphi, equi, cervi, canes, corvi, strigiformes, passeridae, cuculidae, antrostomi vociferi. Si speciem avium gerunt, gregatim saepe apparent, extra domum moribundi opperientes.

Conspectus[recensere | fontem recensere]

Inter psychopompos classicos numerantur Anubis, deus Aegyptius; Charon portitor Graecus; Hermes et Hecate dei; Mercurius, deus Romanus; denique Vanth, dea Etrusca.

Siva speciem Tarakesvarae gerens in Hinduismo psychopompi munere fungitur, quamquam animam ad moksam ducit, non ad vitam post mortem.

Notissimum psychopompi hodierni exemplum in cultura populari est Messor Torvus, quam figuram in Anglia saeculo XV ortam multi populi acceperunt, sicut shinigami in hodierna cultura Iaponiensi.[1]

In psychologia Jungiana psychopompus inter conscientiam et subconscientiam intercedit. Repraesentatur in somniis sub figurata persona viri feminaeve sapientis aut interdum animalis benigni. Multifariam samanus etiam partes psychopompi agit, non solum animam mortui comitans, sed etiam partum adiuvans, animam infantuli in mundum inducens.[2] Quod etiam explanat nomen hodiernum obstetrix moribundi vel dula, aliud genus operis psychopompi.

Apud Philippinas spiritus aviti psychopomporum officio funguntur. Moribundis ad se evocantibus certos cognatos amicosve mortuos, spiritus horum feruntur illis adspectabiles esse. Qui spiritus, more maiorum ad lecti pedes manentes, mox post mortem animam (Tagalogice sundô) deferunt et ad vitam post mortem comitantur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Saepe in manga et Death Note, serie televisifica, visum.
  2. Hoppál 2005: 36.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dennis, Geoffrey (2007) Abraham, Elijah, Lailah, Sandalphon. Encyclopedia of Jewish Myth, Magic, and Mysticism. Llewellyn.
  • Eliade, Mircea (1964) Chamanisme et les techniques archaïques de l'extase. Ed. retractata. Novi Eboraci: Bollingen Foundation.
  • Hoppál, Mihály. (2005) Sámánok Eurázsiában ['Samani in Eurasia']. Akadémiai Kiadó.
  • Peters, Larry (2016) Shaman as psychopomp. Tibetan Shamanism: ecstasy and healing. North Atlantic Books.
  • Scott, William Henry (1994) Barangay: Sixteenth Century Philippine Culture and Society. Ateneo de Manila University Press.