Michael (archangelus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Casus angelorum a Ioanne Michaele Rottmayr pictus.
Michael in scriptura Hebraica.

Michael (vel Michahel; Hebraice ‏מיכאל‎; Arabice ‏ميكائيل/ميكال‎ , Latine 'Quis ut Deus') est nomen cuiusdam archangeli traditionis Iudaicae. Secundum Apocalypsin Ioannis Michael in fine mundi Satanas vincet, quem in terram deiciet (Apc 12,7-9). Praeterea Michael psychopompus animas mortuorum in mundum ulteriorem ducere creditur, effictus manu libram tenens. In missa pro defunctis celebrata orant, ut signifer sanctus Michael repraesentet eas - sc. "animas fidelium defunctorum" - in lucem sanctam. Sanctus Michael post pugnam in campo Lici ad Augustam Vindelicorum commissam die 10 Augusti anni 955 victam patronus Sacri Romani Imperii et postea Germaniae colebatur. Feriae eius sunt 29 Septembris, quo die ecclesia Michaelis in via Salaria Romae dedicata erat, et 8 Maii, quo die Michael circa annum 495 in monte Gargano apparuisse dicitur. Die festo Novembri medio aevo multis in oppidis mercatum habere licebat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!