Hades (mythologia)

E Vicipaedia
Hades vel Serapis cum Cerbero.
Amphora Hadem monstrans. Louvre G209 n2 © Marie-Lan Nguyen.
Hades et Cerberus. Meyers Konversationslexikon, 1888.
Persephone et Hades, ca. 440430 a.C.n.
Hades Persephonem rapit. Oleum super lignum, saeculum 18.

Hades[1] (Graece ᾍδης) in religione Graeca est chthonicus mundi subterranei deus mortorum, regionis quae demum ex ipso appellabatur.[2] Hoc nomen autem non reperitur in libris Romanorum antiquorum, qui deum inferorum Plutonem, Orcum, vel Ditem Patrum vocabant.

In mythologia Graeca, Hades putatur primigenitus Croni Rheaeque filius, quamquam ultimus esse filius a patre vomitus dicitur.[3] Qui cum Iove et Poseidone fratribus Titanes, divam patris aetatem, vincunt, regnumque cosmi postulant. Hades mundum subterranerum, Zeus caelum, Poseidon mare accipit, terra autem, diu provincia Gaeae deae, omnibus praesto manet. Hades cum Cerbero, eius cane custodiali tricipite, saepe pingitur.

Aita, deus Etruscorum, ac Dis Pater et Orcus, dei Romani, olim per interpretationem Graecam[4] habebantur Hadis pares, atque in notione Plutonis confunduntur.

Eius consors est Persephone, a Graecis pulchra Demetris filia repraesentata.[5]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ s.v. "Ades".
  2. Cartwright in Ancient History Encyclopedia.
  3. Confer Poseidon in oratione apud Homerum in Iliade 15.187.
  4. Vide indicem deorum Graecorum cum paribus deis Romanis Etruscisque.
  5. Guirand 1959:190.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hadem spectant.
Tabulae mundi subterranei (mythologia Graeca)
Hades deus