Sancta Mors

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua Sanctae Mortis prope Novum Laredum Tamauliparum, 2007.
Cultores Sanctam Mortem in Mexico adorant.
Una ex caelaturis Catrina appellatis Iosephi Guadalupe Posada, 1910–1913.
Sancta Mors modo Azteco vestita.
Candelae Sanctae Mortis in taberna cibaria in suburbio Vasingtoniae venumdatae.

Nostra Domina Sanctae Mortis,[1] sermone quotidiano Sancta Mors appellata, in religione vulgari Mexicana est deitas feminea, plerumque in Mexico et Civitatibus Foederatis Meridioccidentalibus culta. Quae personificatio mortis[2] cum sanatione, tutela, et traditione tuta ad vitam post mortem a suis cultoribus coniungitur.[3] Eius cultus, quamquam ab Ecclesia Catholica damnatus, annis 2000 et 2010 vigebat in traditione Mictecacihuatl, Aztecae mortis deae denuo in iconographia Hispanica vestitae.[4] Ante annos 2000 Sancta Mors facta est sanctus Mexicanus secundus e populo gratissimo, sub Sanctum Iudam,[5] rivalisque fiebat Nostrae Dominae Guadalupensis, nationalis Mexici patronae.[6]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hispanice Nuestra Señora de la Santa Muerte vel Santa Muerte.
  2. Chesnut 2012:6.
  3. Chesnut 2012:6–7.
  4. "Santa Muerte: Holy Death - Raise the Horns" .
  5. Chesnut 2012:4.
  6. Chesnut 2012:8.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Aridjis, Homero. 2004. La Santa Muerte. Mexici: Alfaguara.
  • D'Angelo Mauro. 2007. Oracion de la Santisima Muerte. Sole Nero Edizioni.
  • Lorusso, Fabrizio. 2013. Santa Muerte: Patrona dell'umanità. Stampa Alternativa/Nuovi Equilibri. ISBN 9788862223300.
  • Chesnut, R. Andrew. 2021. Devoted to Death: Santa Muerte, the Skeleton Saint. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0199764654.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Sanctam Mortem in Victionario.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctam Mortem spectant.