Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lingua Tagalog

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Collocatio regionum Tagalog loquentium in Philippinis. Colores quattuor zonas dialectorum significant: zonas septentrionalem, mediam, meridianam, et Marinduque. Maior pars incolarum in Camarines Norte et Camarines Sur Bikol ut prima lingua loquuntur, sed his provinciis tamen sunt minores partes magni momenti. Praeterea, Tagalog pro lingua secunda per civitatem est.

Lingua Tagalica vel Sermo Tagalicus vulgo Tagalog (IPA tɐˈɡaːloɡ) est lingua Austronesia in usu ut lingua prima inter quartam partem incolarum Philippinarum et lingua secunda inter maiorem partem.[1] Eius forma solita, Philippinica rite appellata, est lingua nationalis[2] et una ex binis linguis publicis Philippinarum, quarum alia est Anglica Philippinica. Pertinet ad alias linguas Philippinarum, inter quas linguae Bikol et Ilokano, linguae Visayanae, et lingua Kapampangan, ac longinquius ad Formosanam, Indonesiam, Havaianam, Malagasianam, et alias linguas Austronesias.[3]

Loquentes Tagalog in aliis regionibus Philippinarum et per orbem terrarum inveniuntur, quamquam eius usus plerumque in communicatione inter greges ethnicos in Philippinis circumscribitur.

Anno 2010, Ministerium Census Civitatum Foederatarum, ex datis anno 2007 collectis, nuntiavit Tagalog in Civitatibus Foederatis esse quartam a maxima linguam domesticam ad usum spectantem, inter paene 1.5 milliones loquentium, post Hispanicam et Creolam Hispanicam, Francicam (Patois, Cajun, et Creola non exceptis), et Mandarinicam. Tagalog fuit tertia a maxima lingua in regionibus statisticis metropolitanis, post Hispanicam et Mandarinicam, sed ante Francicam.[4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Philippine Census, 2000. Table 11. Household Population by Ethnicity, Sex and Region: 2000
  2. Gonzales 1998.
  3. Lewis, Simons, et Fennig 2014.
  4. "Language Use in the United States: 2007" (PDF). United States .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cervo, Norlito Ison. 1982. Another look at Tagalog. Praefatio Ponciano B. P. Pineda; artifices Jose R. Guadalupe, Jr., et al. Cubao, Quezon City: Manlapaz Publishing Company.
  • Gonzales, A. 1998. Language planning situation in the Philippines. Journal of Multilingual and Multicultural Development 19(5):487-525.
  • Lewis, M. P., G. F. Simons, et C. D. Fennig. 2014. Tagalog. Ethnologue: Languages of the World.
  • Wolff, John U., cum Ma. Theresa C. Centeno et Der-Hwa V. Rau. 1991. Pilipino through self-instruction. Ithacae Novi Eboraci: Cornell University, Southeast Asia Program.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Tagalog spectant.