Maia (Portugallia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Maia
Insigne Maiae
Insigne
Vexillum Maiae
Vexillum
Urbis sententiola: Concelho da Maia

(Concilium Maiae)

Situs Maiae in Portugallia
Gentilicium Maiatus-a-um
Area 82.99 km²
Numerus incolarum
 - Totus (2011)
 - Spissitudo

135 306 inc.
1 600 inc./km²
Numerus freguesiarum 10
Praeses
Camerae Municipalis
Bragança Fernandes
(PSD/CDS)
Municipium conditum
aut forum
1519
Regio Septemtrio
Subregio Magnus Portus Cale
Districtus Portus Cale
Antiqua provincia Durius Litoralis
Patronus Sanctus Michael
et Nostra Domina
Boni Iudicii,
Concilii Maiae patrona,
(Lusice; Nossa Senhora
do Bom Despacho
)
Feriatus municipalis Dies Lunae post
secundum Diem Solis
Iunii honore
Nostrae Dominae
Boni Iudicii
Numerus cursualis 4470 / 4475
Situs interretialis www.cm-maia.pt

Maia (Lusice Maia) est urbs et municipium Lusitanicum in Districtu Portu Cali (Lusice Distrito do Porto), in Regione Septemtrione (Lusice Região Norte) et Subregione Magno Portu Cali, propemodum cum 40 000 incolarum. Etiam ad Territorium Urbis Portus Calis Magnum (Lusice Grande Área Metropolitana do Porto) pertinet.

Municipii sedes est cum 82,99 km² areae et cum numero incolarum 135 306 incolarum anno 2001, in freguesias decem subdivisa. Municipium a Septemtrione municipiis Villā Christophori[1] (Lusice; Trofa) ac Sancto Thyrso[2] (Lusice Santo Tirso), ab Oriente Valli Longo[3] (Lusice; Valongo), ab Austroriente Gundemaro[4] (Lusice Gondomar), a Meridie urbe Portu Cali (Lusice Porto), ab Austroccidente Matesino[5] (Lusice Matosinhos) et a Boreoccidente Villā de Comite (Lusice Vila do Conde) terminatur. Praeter urbem Maiam, municipium oppida tria possidet, quae sunt: Villa Moraria[6] (Lusice Moreira), Castellum Maiae (Lusice Castêlo da Maia) et Sancta Marya Aquis Sanctis[7] (Lusice Águas Santas).

Historia[recensere | fontem recensere]

Locus ubi hodie municipium invenitur incolas habet millenniis abhinc, cum inventa sint vestigia a Palaeolithico incipientia. Multibus regionis montibus iam exsistebant Aetatis Ferreae hamella. Agrorum ubertate et opium opulentiā attracti, Romani visibilia suae occupationis signa quoque hic reliquere.

Medio saeculo tertio decimo iurisdictio Maiata ex urbe Portu Cali usque ad Flumen Ave[8] (Lusice Rio Ave), e mari usque ad montes patebat. Anno 1304, attamen, Terrae Maiae (Lusice Terras da Maia) in terminum Portum Cale (Lusice termo do Porto) integratae sunt, perdendā administrativā et politicā autonomiā. Anno 1360, instituti sunt donatarii in regione et, illo anno, Rex Dominus Petrus I dominatum Azuraram (Lusice; Azurara) cum iurisdictione Maiae Infanti Domino Dionysio, suo filio, donavit.

Huius municipii historia quoque nationalitati conditae arcte conexa est. Aliqui auctores ut princeps Alphonsus Henricus iuxta cum familiā Mendes da Maia hic educatus sit adhuc defendunt, ad quam pertinebant archiepiscopus Bracarensis Dominus Pelagius Mendes et praeclarus bellator Gundisalvus Mendes da Maia, "Pugnator" (Lusice; Lidador), sic nuncupatus quia constantia proelia impavida contra Saracenos coepit.

Aetatis Inventionum epochā, Maiā exiverunt, localium linetorum materiis rudibus texta, pleraque vela quibus Lusitanici carabi instruebantur.

Ineunte saeculo XVI, Rex Dominus Emmanuel I forum concedere debuit, quod et vectigalia ac stipendia donatariis Maiatorum regalengorum solvenda et modum applicandarum poenarum et iustitiarum communissimarum providebat. Inter annos 1700 et 1836, concilium freguesiis 44 componebatur et totam maritimam laciniam inter flumina Lezam[9] (Lusice; Leça) et Ave[10] (Lusice; Ave) complectebatur. Administrativis reformationibus anno 1836 coeptis, factum est municipium autonomum, sed cum areā et freguesiarum numero deminutis. Anno 1857, adhuc exstinctum est hoc municipium et opus fuit usque ad annum 1868 exspectare ut restitueretur.

Saeculo XIX, Maia anno 1809 a Marescalci Soult, Ducis Dalmatiae, exercitu Napoleonico transita est, qui e Bracarā Augustā ad Portum Cale veniebat. Inter agitatos Liberalium pugnarum annos 1832 et 1834, inter Absolutistas et Liberales cruentarum pugnarum scaena quoque fuit.

Republicā proclamatā, anno 1910, Maia, quae ad oppidum anno 1902 elevata erat, per temporis aliquod administratorem habuit philosophum tribunum Leonardum Coimbra.

Die 23 Augusti anni 1986, Maia, denique, ad categoriam urbis elevata est.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Via principalis Visconde de Barreiros, Maiae.

Municipium Maia una inter industrializatissimas in Regione Septemtrione (Lusice; Região Norte) est. Inter cuius industrias textiles, chemicas, mechanicorum apparatuum et alimentariorum productorum sunt: societas Sonae Indústria, praecipua ligneorum productorum societas; in mercatu princeps pigmentorum et tectoriorum societas Corporação Industrial do Norte; societas tractandorum fructuum Frulact; societas tractandorum frumentorum Cerealis, cuius primaria sedes est Maiae; Lusitanica praecipua alimentariorum productorum magnaria societas Ferbar - Fernando Barros, Produtos Alimentares, Lda; inter maximas hypermercatuum catenas unius proprietaria et maxima Lusitanica conductoria societas Sonae SGPS, cuius sedes primaria etiam Maiae est; et societas pro autocineticae industriae innovatione CEIIA - Centro para a Excelência e Inovação na Indústria Automóvel, quae sita est in consaepto scientifico TECMAIA, intra Zonam Industrialem Maiatam.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Virginis Gravidae[11] (Lusice: Nossa Senhora do Ó.
Monumentum Maiatae numero incolarum.

Maia comprehensivum praescholare, educationis primariae et educationis secundariae rete habet. Praeterea, Maia hospitio accipit institutum ISMAI-Instituto Superior da Maia, educationis superioris institutum privatum gradus de campis e psychologiā in scientias communicationis, educationem physicam ac disportus, ratiocinationem, systemata informationis ac programmaturam complectentibus exsolvens. Praeterea, Maiatae numero incolarum ministrant praecipua educationis superioris instituta vicino in municipio Portu Cali sita, inclusā Universitate Portucalensi (Lusice Universidade do Porto).

Vectura[recensere | fontem recensere]

Metropolitana Portus Calis (Lusice Metro do Porto) prope Forum Maiae (Lusice Fórum da Maia).
Buleuterium Maiatum Turris Pugnatoris (Lusice; Torre do Lidador).

Portucalensis internationalis aëroportus, Aëroportus Francisci Sá Carneiro (Lusice; Aeroporto Francisco Sá Carneiro), Aëroportus Petrarum Rubrarum (Lusice; Pedras Rubras) etiam nuncupatus, freguesiis Villae Morariae[12] (Lusice; Moreira) et Villae Novae Tegulae (Lusice; Vila Nova da Telha), Petris Rubris (Lusice Pedras Rubras), situs est. Huic municipio etiam Metropolitana Portus Calis (Lusice Metro do Porto) ministrat.

Geminationes[recensere | fontem recensere]

Haec urbes urbis Maiae sorores sunt:

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Maia duarum praecipuarum athleticarum societatum sedes est, quae sunt: societas pedilusoria Futebol Clube da Maia et turma birotaria União Ciclista da Maia.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Concilii Maiae numerus incolarum inter annos 1849 et 2011
1849 1900 1930 1960 1981 1991 2001 2011
16 539 20 367 29 536 53 643 81 679 93 151 120 111 135 306

Freguesiae[recensere | fontem recensere]

Concilium Maia divisum est in freguesias decem, quae sunt inferiori in tabula:

Concilii Maiae freguesiae post novam anni 2013 ordinationem administrativam.
Insigne Freguesia Latine Freguesia Lusice
Castellum Maiae Castêlo da Maia
Insigne Milleirolorum
Milleiroli[14] Milheirós
Coats of arms of None.svg
Nucaria et Silva Obscura[15] Nogueira e Silva Escura
Insigne Petrauzorum
Petrauzi[16] Pedrouços
Insigne Sanctae Maryae Aquis Sanctis
Sancta Marya Aquis Sanctis[17] Águas Santas
Insigne Sancti Felicis de Cornado
Sanctus Felix de Cornado[18] São Pedro Fins
Coats of arms of None.svg
Urbs Maia Cidade da Maia
Insigne Villae Felgosae
Villa Felgosa[19] Folgosa
Insigne Villae Morariae
Villa Moraria[20] Moreira
Insigne Villae Novae Tegulae
Villa Nova Tegulae Vila Nova da Telha

Cultura[recensere | fontem recensere]

Forum Maiae (Lusice Fórum da Maia).

Urbs Maia praecipuum culturale centrum in regione putatur ubi notandae sunt activitates conexae theatro, musicae, artibus fingendi, localibus traditionibus talibus ethnographicis manifestationibus visibilibus in religiosis festis totum per annum actis. Etiam Hortus Zoologicus, unicus in Septemtrione (Lusice Norte) rite instructus, locus congressionis multis salutatoribus est.

Quotannis, urbs Fori Maiae (Lusice; Fórum da Maia) Festum Internationale Theatri Comici Maiae (Lusice Festival Internacional de Teatro Cómico da Maia) et mundanam societatis World Press Photo exhibitionem accipit.

Anno 1998 Schola Musicorum Maiae (Lusice; Conservatório de Música da Maia) codita est, sita antiquae freguesiae Sanctae Mariae de Avenoso[21] (Lusice Santa Maria de Avioso), in praesenti freguesiae Castelli Maiae (Lusice Castêlo da Maia).

Greges musici et orchestrae[recensere | fontem recensere]

Inter Maiatos greges musicos et orchestras excellunt:

Feriae et dies festi[recensere | fontem recensere]

Feriae et dies festi[24]
Dies Festum Latine Festum Lusice Freguesia Notae
Primo Die Solis Ianuarii Festum Infantis Iesu Festa do Menino Jesus Sancta Marya Aquis Sanctis Monasterii (Lusice; Mosteiro) agitur.
Secundo Die Solis Ianuarii Festum Infantis Dei Festa do Menino Deus Sancta Marya Aquis Sanctis
Secundo Die Solis Ianuarii Festum Infantis Iesu Festa do Menino Jesus Sancta Marya Aquis Sanctis Sacelli Guadalupiae (Lusice; Capela de Guadalupe) agitur.
Primo Die Solis Februarii Festum Sancti Blasii São Brás Urbs Maia Hamelli Villae Vermudi[25] (Lusice; Vermoim) agitur.
Secundo Quadragesimae Die Solis Dominus Passuum Senhor dos Passos Villa Moraria
Tertio Quadragesimae Die Solis Dominus Passuum Senhor dos Passos Nucaria et Silva Obscura Antiquae freguesiae Nucariae[26] agitur.
Quinto Quadragesimae Die Solis Dominus Passuum Senhor dos Passos Castellum Maiae Hamelli Varquae[27] (Lusice; Barca) agitur.
Dominica Palmorum Dominus Passuum Senhor dos Passos Urbs Maia
Secundo Die Solis post Pascham Festum Nostrae Dominae Salutis Festa a Nossa Senhora da Saúde Urbs Maia Est unum inter praecipua Maiata festa, quae antiquae freguesiae Gueifanibus[28] (Lusice; Gueifães) agitur.
Die Solis Paschellae (Lusice; Pascoela) Festum Sanctae Apolloniae Festa de Santa Apolónia Sanctus Felix de Cornado
Primo Die Solis Maii Nostra Domina Lucis Nossa Senhora da Luz Villa Felgosa
Tertio Die Solis Maii Festum Nostrae Dominae Horae Festa de Nossa Senhora da Hora Nucaria et Silva Obscura Antiquae freguesiae Nucariae[29] agitur.
Primo Die Solis Iunii Festum Sancti Michaelis Angeli Festas de São Miguel-O-Anjo Sanctus Felix de Cornado
Primo Die Solis Iunii Festum Sepulcri Nigricoloris Festa da Campa do Preto Castellum Maiae Sepulcri Nigricoloris fabula Maiata popularis traditio est, quae loci Sepulcri Nigricoloris, hamelli Gemundis (Lusice; Gemunde), originem explicare conatur.
Idibus Iuniis Sanctus Antonius Santo António Nucaria et Silva Obscura Antiquae freguesiae Silvae Obscurae agitur.
Idibus Iuniis aut Die Solis secuto Festum Sancti Antonii Festa de Santo António Villa Moraria
Hebdomade ante Diem Lunae post secundum Diem Solis Iulii Peregrinatio ad Nostram Dominam Boni Iudicii Romaria à N.ª Sr.ª do Bom Despacho Omnes Est concilii festum.
Die Solis ante 15 Iulii Festum Sancti Iacobi Festa de São Tiago Milleiroli
Ultimo Die Solis Iulii Festum Nostrae Dominae Afflictorum Festa de Nossa Senhora dos Aflitos Sancta Marya Aquis Sanctis
Ultimo Die Solis Iulii Festum Nostrae Dominae Matris Hominum Festa à Nossa Senhora Mãe dos Homens Villa Moraria Villae Morariae, loci Petrarum Rubrarum (Lusice; Pedras Rubras), iuxta nundinarum saeptum agitur.
Kalendis Augustis Festum Sancti Petri et Sancti Felicis Festa de São Pedro e São Felix Sanctus Felix de Cornado
Secundo Die Solis Augusti Peregrinatio ad Nostram Dominam Fatimae Romaria à Nossa Senhora de Fátima Castellum Maiae Hamelli Gemundis (Lusice; Gemunde) agitur.
15 Augusti Nostra Domina Caritatis Nossa Senhora da Caridade Urbs Maia Hamelli Villae Vermudi[30] (Lusice; Vermoim) agitur.
15 Augusti Festum Sancti Antonii Festa de Santo António Sancta Marya Aquis Sanctis
Medio Augusto Festum Nostrae Dominae Fatimae Festa de Nossa Senhora de Fátima Nucaria et Silva Obscura Antiquae freguesiae Nucariae[31] agitur.
Tertio Die Solis Augusti Festum Divini Salvatoris Festa ao Divino Salvador Castellum Maiae Hamelli Villae Guntini[32] (Lusice; Gondim) agitur.
Ultimo Die Solis Augusti Festum Sancti Ovidii Festa de Santo Ovídio Castellum Maiae
Primo Die Solis Septembris Festum Nostrae Dominae Guadalupensis Festa de Nossa Senhora de Guadalupe Sancta Marya Aquis Sanctis
Primo Die Solis Septembris Festum Sancti Ovidii Festa de Santo Ovídio Villa Felgosa
Primo Die Solis Septembris Festum Domini Iesu Agoniae Festa do Senhor Jesus da Agonia Castellum Maiae Antiquae freguesiae Sanctae Mariae de Avenoso[33] (Lusice; Santa Maria de Avioso) agitur.
8 Septembris aut Die Solis secuto Festum Nostrae Dominae Nativitatis Festa de Nossa Senhora da Natividade Petrauzi
Secundo Die Solis Septembris Festum Sancti Fructuosi Festa de São Frutuoso Villa Felgosa
Secundo Die Solis Septembris Festum Domini Sanctae Crucis Festa do Senhor de Santa Cruz Castellum Maiae Hamelli Varquae[34] (Lusice; Barca) agitur.
Idibus Decembribus Festum Sanctae Luciae Festa de Santa Luzia Villa Moraria
Idibus Decembribus Festum Sanctae Luciae Festa de Santa Luzia Milleiroli
25 Decembris Festum Infantis Iesu Festa do Menino Jesus Villa Nova Tegulae

Maiati clari[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]