Matesinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Matosinhos
Insigne Matesini
Insigne
Vexillum Matesini
Vexillum
Urbis sententiola: Cidade de Matosinhos

(Urbs Matesinus)

Situs Matesini in Portugallia
Vetus via Matesini
Gentilicium Matesinensis-e
Area 62.42 km²
Numerus incolarum
 - Totus (2011)
 - Spissitudo

175 478 inc.
2 811.25 inc./km²
Numerus freguesiarum 4
Praeses
Camerae Municipalis
Gulielmus Pinto
(independens)
Municipium conditum
aut forum
1867
(forum anno 1514)
Regio Septemtrio
Subregio Magnus Portus Cale
Districtus Portus Cale
Antiqua provincia Durius Litoralis
Patronus Sanctus Salvator Matesini
Feriatus municipalis Dies Martis
Pentecostes
Numerus cursualis 4450 Matosinhos
Situs interretialis www.cm-matosinhos.pt

Matesinus[1] (Lusice Matosinhos) est Lusitana urbs ad Districtum Portum Cale (Lusice Distrito do Porto), ad Regionem Septemtrionem (Lusice Região do Norte) et ad Subregionem Magnum Portum Cale (Lusice Sub-região do Grande Porto) pertinens. Territorii Urbis Portus Calis Magni (Lusice Grande Área Metropolitana do Porto).

Est parvi municipii sedes cum 62.42 km² areae et cum 175 478 incolarum anno 2011, subdivisus in freguesias quattuor. Municipium a Septemtrione municipio Villa de Comite (Lusice Vila do Conde), a Boreoriente municipio Maia (Lusice Maia), a Meridie Portu Cali (Lusice Porto) et ab Occidente Oceani Atlantici litore terminatur.

Urbis litore situs est Portus Leixonum (Lusice Porto de Leixões), secundus maximus artificiosus portus in Portugallia et secundus maritimus portus Territorii Urbis Portus Calis Magni (Lusice Grande Área Metropolitana do Porto). Pars ex aëroportu internationali Portus Cali municipales limites comprehendit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Per totam suam historiam, Matesinus Monasterio Baltearum[2] (Lusice Mosteiro de Bouças) conexus erat, quod antiquissimum erat, ante annum 944 aedificatum. Anno 900 iam exsistebat parvum hamellum Matesinus nuncupatus, quod anno 1258 Matusiny, locus freguesiae Villae Sindini (Lusice Sendim), nuncuparetur. Rex Dominus Emmanuel I ei forum pridie Kalendas Octubres anni 1514 concessit et ad concilium Baltearum[3] (Lusice concelho de Bouças) anno 1833 pertinere coepit, cum sede Villae Baltearum[4] (Lusice Vila de Bouças), quae usque ad annum 1836 Domina Horae (Lusice Senhora da Hora) designabatur. Usque ad liberalismum Iurisdictio Baltearum[5] (Lusice Julgado de Bouças) constituebat.

Anno 1853, creatum est villa Matesinus (Lusice Matosinhos), homonymā freguesiā et freguesiā Villā Fossi de Leza[6] (Lusice Leça de Palmeira) constituta, quae concilii sedes pro Balteis[7] (Lusice Bouças) facta est. Anno 1867 denique creatum est concilium Matesinus, sed denuo evanuit post dies viginti et rursus Balteae fuere sedes concilii. Quia Matesinus locus maximi ponderis die 6 Maii anni 1909 iam putabatur, creatum est concilium Matesinus in praesenti exsistens. Elevatum est ad urbis categoriam die 28 Iunii anni 1984, Narcisso Miranda Praeside Camerae.

Freguesiae[recensere | fontem recensere]

Concilii Matesini freguesiae post novam anni 2013 ordinationem administrativam.

Municipium Matesinus urbes tres: Matesinum (Lusice Matosinhos), Sanctum Mamethum[8] (Lusice São Mamede de Infesta) et Dominam Horae (Lusice Senhora da Hora), et oppida quattuor comprehendit.

Cum freguesiae se anno 2013 coniunxissent, concilium Matesinus subdivisum est in freguesias quattuor, quae sunt inferiori in tabula:

Insigne Freguesia Latine Freguesia Lusice
Insigne Unionis Freguesiarum Custodiarum, Quiffionum et Lezae Baiuli.
Unio Freguesiarum Custodiarum, Quiffionum et Lezae Baiuli[9][10][11] União das Freguesias de Custóias, Leça do Balio e Guifões
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Matesini et Villae Fossis de Leza[12][13] União das Freguesias de Matosinhos e Leça da Palmeira
Unio Freguesiarum Petrae Fictae, Labrae et Sanctae Crucis Episcopi[14][15] União das Freguesias de Perafita, Lavra e Santa Cruz do Bispo
Unio Freguesiarum Sancti Mamethi et Dominae Horae[16] União das Freguesias de São Mamede de Infesta e Senhora da Hora

Rationes externae[recensere | fontem recensere]

Geminationes[recensere | fontem recensere]

Haec urbes urbis Matesinus sorores sunt:

in Europa
in America
in Africa

Consensiones Cooperationis[recensere | fontem recensere]

Matesinus consensionem cooperationis cum:

Ethnographia[recensere | fontem recensere]

Matesinus recens terra Lusitanis terminis est et ergo ab urbe Portu Cali affectus est. Incorporat piscatorias Septemtrionalis litoris traditiones, specifice eas piscatoriae communitatis Villae Euracini (Lusice Póvoa de Varzim) et Villae de Comite, quae validissimae inter urbes sunt, sed etiam rurales terrarum Maiatarum traditiones. Praecipuum Matesini festum Dominus Matesini (Lusice Senhor de Matosinhos) est, cuius origo est antiqua legenda secundum quam Iesu Crucifixi imago, Nicodemi opus, hic iuxta mare apparuit, ubi Sacellum-Memoriale est. Imago Domini inclito Sanctuario Domini Matesini (Lusice; Santuário do Senhor de Matosinhos), Nicolai Nasoni opere primo, colitur.

Alia legenda antiquissima hic miraculum pectinum seu conchyliorum, Iacobo Maiori attributum, constituit.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Portus Leixonum (Lusice Porto de Leixões).
IKEA Matesini.

Matesinus usque ad recens tempus municipium valde industrializatum fuit, quod paulatim factum est municipium campo tertiario deditum. Nihilominus, adhuc societates petrolearias, industrialis floris hereditatem, servat. Inter praecipuas industrias petrochemia, industria alimentaria ac infusoria, industria textilis et materiae electricae industria sunt.

Est etiam hac urbe, accuratius freguesiae Villae Fossi de Leza (Lusice Leça de Palmeira) ubi sita est Exponor, maximum forum nundinarum negotialium in natione. Possidet unum inter praecipuos Magni Portus Calis portus: Portum Leixonum (Lusice Porto de Leixões), maximum artificiosum portum in Portugallia, exeunte saeculo undevicensimo constructum.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Concilii Matesini populositas inter annos 1801 et 2011
1801 1849 1900 1930 1960 1981 1991 2001 2011
7 287 12 429 25 071 50 962 91 017 136 498 151 682 167 026 175 478

Periegesis[recensere | fontem recensere]

  • Ora Matesini (Lusice; Praia de Matosinhos), cuius amplissimā novā maritimā viā trochopedila, subrotatae, patinuli et birotae sunt praetextum ad ambulandum iuxta mare. Ora, extensum harenarium prope portum, malas resultationes de ambitalis qualitatis indicibus accumulavit, sed balneantium affluentia crescere non desinit. Nota est propter variorum disportuum exercitationem ac doctrinam. Sunt multae et bonae cauponae in circumiectis locis.

Matesinenses notabiles[recensere | fontem recensere]

Monumenta[recensere | fontem recensere]

She Changes (Anglice; 'Ea Mutatur') est nota sculptura nuper ab artifice Ioannettā Echelmann designata et anno 2005 inaugurata. Invenitur Fori Urbe Salvatore (Lusice Praça Cidade do Salvador) inter Portum Cale et Matesinum cum proposito venerandorum ambarum urbium piscatorum.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Matesinus est sedes Lusitanicarum primae ligae turmarum pedilusoriarum Leixões Sport Club et Leça Futebol Clube. Inter minores turmas pedilusorias excellunt Sporting Clube de Senhora da Hora, Futebol Clube Infesta, Padroense Futebol Clube, Futebol Clube de Perafita, Juventude de Matosinhos, et Seara Futebol Clube.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Matesinum spectant.