Baio (Portugallia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Baião
Insigne Baionis
Insigne
Vexillum Baionis
Vexillum
Urbis sententiola: Concelho de Baião

(Concilium Baio)

Situs Baionis in Portugallia
Gentilicium Baionensis-e
Area 174,53 km²
Numerus incolarum
 - Totus (2011)
 - Spissitudo

20 522 inc.
117,58 inc./km²
Numerus freguesiarum 14
Praeses
Camerae Municipalis
Iosephus Ludovicus Pereira Carneiro
(PS)
Municipii aut fori
conditio
Kalendis Septembribus anni 1513
Regio Septemtrio
Subregio Tamăca
Districtus Portus Cale
Antiqua provincia Durius Litoralis
Patronus Sanctus Bartholomaeus
Feriatus municipalis 24 Augusti (Sanctus Bartholomaeus)
Numerus cursualis 4640 Baião
Situs interretialis www.cm-baio.pt

Baio[1] est Lusitanicum oppidum in Districtu Portu Cali, in Regione Septemtrione et in Subregione Tamăca, propemodum cum 3 200 incolarum.

Est sedes municipii cum area 174,53 km² et cum 20 522 incolarum anno 2011, subdivisi in freguesias quattuordecim. Municipium a Septemtrione municipio Amarantho, ab Oriente Pensus Regulae ac Mansione Frigida, a Meridie Villa Rausendi ac Cinfilani et ab Occidente Termino de Canaveses terminatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Aevum Praehistoricum et Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Quamquam Iugum Aboboreirae (Lusice; Serra da Aboboreira) Palaeolithici Inferioris (circa 30 000 a.C.n.) unifacies in schisto lapillo sculpta inventa est, fuit saeculo V aut saeculo IV a.C.n. (de 5000 a.C.n. ad 4500 a.C.n. in Neolithico) cum orta sunt prima hamella, in suggestibus prope aquae lineas. Archaeologica studia quae in iuga Aboboreirae et Castelli (Lusice; Serra do Castelo sive Serra Capixaba) ex anno 1978 effecta sunt, iam exsistentia vastae necropoleōs megalithicae manifestavere, inter maximas quae in praesenti Lusitano in territorio cognoscuntur, fere cum quattuor decadibus agnitorum tumulorum. Culturalis huius concilii origo debetur transitui et fixioni migratoriarum undarum, ventarum e Germaniae Meridie (e regione Hallstatica). Celtae primum populus fuere qui, consequenter, hic suas sedes collocavere. Castra, menhires et alia archeologica inventa hanc Celtici dominii regionem fuisse ostendunt. Cultura Celtica semper in hac Maraonis[2] (Lusice; Marão) inclavatura mansit et adhuc hodie se suam praesentiam sentire facit.

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Transitu e Superiori in Inferius Medium Aevum, formata est Terra Baionis (Lusice; Terra de Baião), in quam domitabatur castellum: Castellum Silvarum (Lusice; Castelo de Matos), a Suebis conditum, antiquum Castellum Pinnae Albae (Lusice; Castelo de Penalva). Terra Baionis est origo familiae nobilis Baionum (Lusice; Baiões), descendentium e Domino Arnaldo (abavo Egae Moniz, praefecti Domini Alphonsi Henrici), bellatore qui venit pugnatum contra Mauros in Paeninsula Hiberica circum annum 985. Terrae Baionis ei velut praemium propter eius virtutem a rege Castellae concessae sunt. Alii historiographi Dominum Arnaldum bellatorem qui suum ducatum in bello amisisset fuisse; alii Baionensem equitem, regis Italiae filium et regis Franciae nepotem, esse et hanc originem nominis Baionis fore putant. Eius filius, Gondesindus Arnaldus Baionis suum nomen catoeciis Villae Gondesindi (Lusice; Gozende), Govi (Lusice; Gove) et Baioni dedit. Concilii insigne idem sicut familiae Cabral est, quae hic Turrim Campelli (Lusice; Torre de Campelo), manerium turrim blasonatum, a Georgio Dias Cabral, Petri Álvares Cabral fratre, conditum, possedit. Turris Campelli anno 1927 a Commissione Administrativae Camerae Municipalis Baionis expropriata et vulsa est.

Dominus Ioannes I terras Baionis cognato Comestabilis Nunni Álvares Pereira dedit.

Aevum Novum et Aevum Praesens[recensere | fontem recensere]

Reditā Coronā tempore Domini Ioannis II, Baio forum e Domino Emmanueli I Kalendis Septembribus anni 1513 accepit.

Iam saeculo XX Iugum Aboboreirae (Lusice; Serra da Aboboreira) locus variarum apparitionum Marianarum locali pastori fuit, quod ut aedificaretur Sacellum Nostrae Dominae Ducis (Lusice; Capela de Nossa Senhora da Guia), induxit, quo adveniunt multi peregrinatores aut mere advenae, pace attracti quam hic inveniunt.

Populositas[recensere | fontem recensere]

Concilii Baionis populositas (inter 1801 et 2011)
1801 1849 1900 1930 1960 1981 1991 2001 2011
9 939 17 944 23 139 26 886 28 864 24 438 22 456 22 355 20 522

Freguesiae[recensere | fontem recensere]

Concilium Baio divisum est in freguesias quattuordecim, quae sunt:

Concilii Baionis freguesiae post novam anni 2013 ordinationem administrativam.
Insigne Freguesia Latine Freguesia Lusice
Insigne Freandis
Freandi[3] Frende
Genataciolus[4] Gestaçô
Insigne Govis
Gove Gove
Grillus Grilo
Lobi Montis Loivos do Monte
Insigne Sanctae Marinae Ozecari
Sancta Marina Ozecari [5] Santa Marinha do Zêzere
Insigne Anseti
Unio Freguesiarum Anseti et Ripae Durii [6] União das Freguesias de Ancede e Ribadouro
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Baionis (Sanctae Leocadiae) et Maskinatae[7] União das Freguesias de Baião (Santa Leocádia) e Mesquinhata
Insigne Campelli
Unio Freguesiarum Campelli et Ovilis [8] União das Freguesias de Campelo e Ovil
Insigne Loborum Ripae
Unio Freguesiarum Loborum Ripae et Tresourarum [9] União das Freguesias de Loivos da Ribeira e Tresouras
Insigne Sanctae Crucis Durii
Unio Freguesiarum Sanctae Crucis Durii et Sancti Thomae de Cubela [10] União das Freguesias de Santa Cruz do Douro e São Tomé de Covelas
Insigne Taxariae
Unio Freguesiarum Taxariae et Taxarioli[11] União das Freguesias de Teixeira e Teixeiró
Insigne Vallaterum
Vallateres [12] Valadares
Villa Viaerici[13] Viariz

Generalia[recensere | fontem recensere]

Baio concilium cum maxima percentatione areae viridis et silvae in toto districtu Portu Cali est et in suo territorio rarae pulchritudinis opes naturales possidet, inter quas Iugum Aboboreirae (Lusice; Serra da Aboboreira), Mons Maraonis[14] (Lusice; Serra do Marão), Iugum Castelli Silvarum (Lusice; Serra do Castelo de Matos) aut flumina Durius (Lusice; Douro), Taxaria (Lusice; Teixeira) et Ovile (Lusice; Ovil).

Praeter megalithicam congeriem Iugis Aboboreirae et Castelli Silvarum compositam, ubi Campum Archaeologicum Iugi Aboboreirae (Lusice; Campo Arqueológico da Serra da Aboboreira seu CASA), amplius cum quinque milibus annorum continenter deductorum incolarum, possidet, aliquas faunae species unicas in tota Paeninsula Hiberica possidet et inter 30 et 40% aliquarum animalium ac vegetalium specierum in toto Lusitanico territorio exsistentium adhuc servat. Hoc ambitu, adhuc excellit Coenobium Sancti Andreae Anseti[15] (Lusice; Convento de Santo André de Ancede), anno Domini 1113, ante Lusitanicam nationalitatem conditam, cuius sociale oeconomicumque pondus per Mediaevalem perihodon se sentire faciebat in extensione patente e Portu Cali ad Pensum Regulae.

Ambitu litterario, referendus est Ioachimus Soeiro Pereira Gomes freguesiae Genatacioli, concilii Baionis, naturalis esse et scriptor Eça de Queirós se in incolis, in topiis, localibus in usibus et moribus uno suorum operum notissimorum, A Cidade e as Serras, inspiravisse. Fundus Villae Novae (Lusice; Quinta de Vila Nova), Sancta Cruce Durii Baione, "Domus Tormium" (Lusice; Casa de Tormes) hodie nuncupatur et statio ferriviaria Arecorum[16] (Lusice; Aregos) nomine "Tormes" denuo baptizata est.

Antonius Mota, celeberrimus scriptor nationali gradu ambitu litterario infanto-iuvenili, agnitus et praemio pluries laureatus, die 16 Iulii 1957 Villarelli (Lusice; Vilarelho), freguesiae Ovili (Lusice; Ovil) natus est. Cuius liber Outros Tempos (anno 2006), adultis scriptus, cum imaginibus Baionensis architectae Marthae Lemos, inevitabile opus est ei qui modum quo intestinarum zonarum populus medio saeculo XX viveret cognoscere velit.

In gastronomia, concilium Baio notum est propter qualitatem suarum carnum, designate, ob suum fumarium (Lusice; fumeiro) ac ob suam agninam assam et propter sua vina. Ut serventur traditionalis productionis methodi his carnibus et ut pretium vinorum Baionensium qualitati addatur, Camera Municipalis quotannis duo gastronomica proposita promovet. A milibus hominum ex variis nationis locis venientibus visitata, primum, nuncupatum "Mercatus Fumarii et Elixurae Lusitanicae" (Lusice; Feira do Fumeiro e do Cozido à Portuguesa), Martio aut ineunte Aprili habitus; et secundum, appellatum "Festum Agninae Assae et Oryzae Furni" (Lusice; Festival do Anho Assado e do Arroz do Forno), exeunte Iulio. Una cum his propositis, evenit exhibitio vinorum et manufacturae, cum speciali emphasi calathoplecticae et claris baculis Genataciolensibus (Lusice; bengalas de Gestaçô), traditionalibus bellariis, praesertim crustulo Taxariae (Lusice; biscoito da Teixeira), et traditionali regionis musicae.

Praeclari homines Baione nati[recensere | fontem recensere]

Musica[recensere | fontem recensere]

Baionensi ambitu musico excellunt:

  • Grex Anaconda [1]
  • Grex Martialis Villae Anseti

Nota[recensere | fontem recensere]