Cale (Portugallia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Vila Nova de Gaia
Insigne Calis
Insigne
Vexillum Calis
Vexillum
Urbis sententiola: Vila Nova de Gaia

(Gaia)

Camera Municipalis Calis
Situs Calis in Portugallia
Gentilicium Calensis-e
Area 168,46 km²
Numerus incolarum
 - Totus (2011)
 - Spissitudo

302 295 inc.
1 794,46 inc./km²
Numerus freguesiarum 15
Praeses
Camerae Municipalis
Eduardus Victor Rodrigues
(PS)
Regio Septemtrio
Subregio Magnus Portus Cale
Districtus Portus Cale
Antiqua provincia Durius Litoralis
Patronus Sanctus Ioannes Baptista
et Sanctus Gundisalvus Amaranthi
Feriatus municipalis 24 Iunii (Sanctus Ioannes)
Numerus cursualis 4400-xxx Vila Nova de Gaia
Situs interretialis www.cm-gaia.pt

Cale[1] (Lusice; Vila Nova de Gaia seu simpliciter Gaia) est urbs et municipium in Districtu Portu Cali in Regione Septemtrione (Lusice; Região Norte), in Portugallia. Urbis Portus Calis Meridie, in altera fluminis Durii ripa situm est. Ipsa urbs populositatem 278 255 incolarum anno 2001 habebat. Municipium aream 168,46 km² et totam populositatem 392 295 incolarum anno 2011 habet, quod id municipium cum maximo numero incolarum in Regione Septemtrione facit. Cale iuxta cum Portum Cale et aliis municipiis duodecim vulgo Territorium Urbis Portus Calis Magnum (Lusice; Grande Área Metropolitana do Porto) constituit.

Etiam est notissimum propter suas cellas vinarias (Lusice; caves) ubi in toto orbe terrarum notissimum vinum Portucalense conditur et inveteratur. Hae cellae praecipua periegetica attractio fiunt.

Flumen Durius.
Alius Calis conspectus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Cale iam per Imperium Romanum velut Cale erat. Evolvit probabilius e praeexsistenti Celtico castro aut Neolithica catoecia. Nomen "Cale" (seu "Gale", quia lingua Latina Classica non semper claram distinctionem inter litteras "g" et "c" habebat) probabiliter Celticae originis est, e radice "Gall-" cum qua Celtae ad se ipsos referebant, modo simili Gallaeciae, Galliae aut Galviae. Flumen ipsum Durius suppositive Celticum nomen habet, forsitan e Celtico "dwr", scilicet "aqua". Romano tempore, plerique incolae probabiliter fluminis Durii Meridie habitabant et Septemtrionali latere, fuit minor catoecia circum profundae aquae portum qui nunc est pars Riparia (Lusice; Ribeira) Portu Cali, scilicet "portu urbis Calis. Praecipuo fluminis Durii commercio, quod est facile navigatui usque ad Pensum Regulae, intima in terra, Portus Cale pars urbis magnopere augere Cale coepit et factus est praecipua urbis pars, ubi Episcopatus et mercatores suas sedes collocavere.

Per invasiones Mauras saeculo VIII aerae Christianae, limes de facto inter Islamicam et Christianam civitatem per considerabilem temporis perihodon flumen Durius fuit, circum annum 1000. Propter constantes incursiones et contraincursiones, urbs Cale deserta est et plerique incolae ad Portum Cale confugere.

Post Meridionale fluminis Duriis latus occupationem et pacationem post annum 1035, proter Musulmanorum incolarum exodum aut expulsionem, retro relictis fere desertis fertilibus agris, coloni e Septemtrione suas sedes pro melioribus feudalibus contractibus cumn nove designatis dominis collocavere. Hi migrantes denuo veterem urbem Cale (abinde nomen Lusicum Vila Nova de Gaia, scilicet "Villa Nova Cale") condidere, circum vetus castellum et parietinas veteris Calis.

Duplicis urbis Portus Calis et Calis nomen in illius temporis documentis crebro denotabatur velut "villa de Portucale" et Regni Legionensis comitatus in quo haec duplex urbs sita erat Comitatus Portucalensis nuncupabatur. Hic comitatus denique expansus est et, impetrata independentia,Regnum Portugalliae factus est.

Freguesiae[recensere | fontem recensere]

Administrative, municipium in freguesias quindecim divisum est, quae sunt in tabula inferiori:

Concilii Calis freguesiae post novam anni 2013 ordinationem administrativam.
Insigne Freguesia Latine Freguesia Lusice Populositas Area (km²)
Abientes[2] Avintes 16 497 8.82
Arcucellus[3] Arcozelo 19 352 8.46
Canellae[4] Canelas 18 459 6.90
Insigne Canidelli
Canidellus[5] Canidelo 37 769 8.88
Insigne Magdalenae
Magdalena Madalena 10 040 4.69
Insigne Olivariae Durii
Olivaria Durii Oliveira do Douro 22 383 7.54
Insigne Sancti Felicis Marinae
Sanctus Felix Marinae[6] São Félix da Marinha 12 706 7.93
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Cereseti et Petrosini[7][8] União das Freguesias de Serzedo e Perosinho 14 250 11.97
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Ecclesiolae et Seesmundt[9][10] União das Freguesias de Grijó e Sermonde 11 938 12.99
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Mafamudis et Villaris Paradisi União das Freguesias de Mafamude e Vilar do Paraíso 92 422 10.58
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Petrosi et Saxucelli[11][12] União das Freguesias de Pedroso e Seixezelo 28 426 20.88
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Sanctae Marinae et Sancti Petri Furadae[13] União das Freguesias de Santa Marinha e São Pedro da Afurada 53 714 6.91
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Sandini, Ulvaris, Liberii et Castri Umiae[14][15][16][17] União das Freguesias de Sandim, Olival, Lever e Crestuma 17 165 34.16
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Vulpeliarum et Vallaterum[18][19] União das Freguesias de Gulpilhares e Valadares 32 019 10.61
Insigne Villaris Andorini
Villare Andorinum[20] Vilar de Andorinho 28 155 7.07

Freguesia Unio Freguesiarum Sanctae Marinae et Sancti Petri Furadae urbanum Calis centrum continet.

Insigne et vexillum[recensere | fontem recensere]

Insigne consistit e cana crista cum duobus aureis-gilvis uvarum racemis in fundo cum castello super aqua et cum homine bucinante. Uvae urbis conexionem cum vini industria repraesentare intendunt, prasertim cum vino Portucalensi, quorum cellae sunt in inferiore urbis parte.

Vexillum colorata est in aliis quattuor partibus obscuro gilvo et in aliis quattuor nigro.

Otium[recensere | fontem recensere]

Cale Lusitanicum municipium cum maximo numero orarum Vexillum Caeruleum habentium annis 2009 et 2010 est: Orae septemdecim cum septemdecim chiliometris litoris. Inter aliquas populares oras sunt: Miramar (Lusice; Miramar), Fundus (Lusice; Granja), Aguda (Lusice; Aguda), Vallateres (Lusice; Valadares), Francelli (Lusice; Francelos), Magdalena (Lusice; Magdalena) et Canidellus (Lusice; Canidelo). Urbs magnum periegetarum numerum attrahit et vini cellae in quolibet itinere in aream Portus Calis visendae esse putantur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Coniunctio communium[recensere | fontem recensere]

Cale coniuncta est cum:

Notae[recensere | fontem recensere]