Latinitas bona

Altai (res publica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Altai (res publica)
Res apud Vicidata repertae:
Altai (res publica): insigne
Altai (res publica): vexillum
res publica
Civitas: Russia
Caput: Gorno-Altaysk

Fines

Subdivisio superior: Russia
Territoria finitima: Altai Krai, Regio Kemerovensis, Chakassia, Tuva, East Kazakhstan Region, Bayan-Ölgii Province, Uiguristania

Vita

Incolae: 215 263
Sermo publicus: Russica, Southern Altai language
Zona horaria: UTC+6

Commemoratio

Paean: National Anthem of the Altai Republic

Sigla

Siglum autoraedarum: 04
Altai (res publica): situs

Res Publica Altai[1] (Altaice Алтай Республика, tr. Altaj Respublika; Russice Республика Алтай, tr. Respublika Altaj) est subiectum Foederationis Russicae, in Siberia occidentali situm, et in Districum (Circulum) Foederalem Sibericum Foederationis Russicae inclusum. Circa 214 milia incolarum habet (anno 2015).

Metropolis rei publicae est Gorno-Altajsk. Linguae officiales sunt Altaica et Russica.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Situs rei publicae Altai

Res Publica Altai, aream 92 903 km2 habens, sita est in montibus Altaicis. Altissimus montium illorum atque Siberiae, nomine Belucha (4506 m), situs est in parte meridionali huius rei publicae. Lacus maximus Rei Publicae Altai est Altinus (Telescensis), fluvii amplissimi sunt Bia et Catuna.

Res Publica Altai contermina est cum territorio Altaico in septentrio-occidente, regione Kemerovensi in septentrio-oriente, rebus publicis Foederationis Russicae Tuva et Chakassia in oriente, Kazachstania in meridie-occidente atque Re Publica Popularis Sinarum et Mongolia in meridie.

Historia[recensere | fontem recensere]

Terrae, nunc a Re Rublica Altai occupatae, in Russiam inclusae sunt saeculo duodevicesimo. Die 1 Iunii anno 1922 formata est Regio Autonoma Oiratica (ab anno 1932 'Oirotica', et ab anno 1948 'Montano-Altaica'[2] vocabatur), quae ab anno 1937 in territorium Altaicum includebatur. Regio autonoma illa die 25 Octobris 1990 proclamata est res publica autonoma Russiae,[3] et a die 12 Decembris anni 1993 nomen suum officialem hodiernum habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Respublica Altai, distr. Ulagan, in vicinis pagi Czibit, schistose subfixum"[1]
  2. 'regio auton. Montano-Altaica' [2]; 'regio autonom. Montano-Altaica' [3]
  3. "Горно-Алтайская республика – Respublica Altaica Montana"[4]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rem Publicam Altai spectant.