Coordinata: 7°39′N 66°10′W / 7.65°N 66.167°W / 7.65; -66.167

Caicara del Orinoco

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Petroglypha prope Caicaram.

Caicara del Orinoco ('Caicara Orinoci') est oppidum in Municipalitate Cedeño Civitatis Bolívar Venetiolae situm et municipalitatis sedes administrativa, medio saeculo duodevicensimo condita. Alexander de Humboldt (1769–1859), explorator Prussicus, petroglypha in granita et gneiss prope flumen ad Caicaram caelata invenit, aliaeque investigationes multa alia petroglypha praehistorica cuiusdam momenti archaeologici in regione patefecerunt.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bendrat 1912:518–519.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bendrat, T. A. 1912. Discovery of Some New Petroglyphs near Caicara on the Orinoco. American Journal of Archaeology 16(4):518–523.